VITA SANCTI WINWALOEI

INCIPIT PRAEFATIO VITAE SANCTI UUINVUALOEI CORNUGALLENSIS.

[Fol. 3] Vita brevis studii contexitur ordine sacri
Eximii patris monachorum Uuinuualoei,
[Fol. 3 v°] Quam precibus relego fratrum communibus almam
Uurdistenus, et albis conor scribere libris.
Quae quamvis nostro defloreat aucta labore,
Hanc quicumque velit veterum rescribere cartis,
Aut prohibere tamen aut visus non aliquando
Radere compertam moneo ; sed, condita servans,
Et nostrum relegat, sed et haec non neglegat, atque
Inter utramque viam medius incessor utrinque
Quaeque sibi placita, an vetera novaque, eligat. Ergo
Non nostrum decarpat opus munimine patrum
[Fol. 4] Suffultum. Moneo invidiae neu ariete crebro
Conquatiat ; neque enim huic operi invitum attraho quemque.
Sed qui preparvi contentus muneris haustu,
Hunc nostrae ad modicae invito convivia mensae ;
Et qui clara sine ficto vult condere facta,
Explosis penitus notis et rusticitate,
Nostro degustet devotus pectora musto,
Atque per egregiam, seductus munere, portam
Inducens alios, doctus sit ductor habendus.
Haec fuerant denso veterum velamine texta,
[Fol. 4 v°] Lucidiora nitent sed nostro condita scripto.
Ergo rite suum Christo dicemus honorem,
Talia qui nobis haec munera tradidit. Atque
Largius ipse mea dignetur solvere corda
Reddere mirificae claras sibi munere linguae
Summus in aetherea laudes qui presidet arce,
Arbiter excelsi perstans in vertice caeli,
Innumeris septus sanctorum pleniter aulis,
Rex qui mirificis perfulget splendidus astris !

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI EJUSDEM ET SECUNDI.

[Fol. 5] I. De inclita Britanniae nobilitate, necnon et de flagitio ejus flagellisque atque pestilentia.
II. De viro quodam illustri nomine Fracano, proprii cespitis propter foedam pestilentiam desertore, atque sub hoc tempore fundum quendam, quasi plebis unius modulum, in Armorica regione capiente.
III. De nati tercii exoptatione et patris terribili visione.
IIII. De ejusdem visionis apud beatam faeminam relatione, et turbine in via, et consolatione a puerulo facta.
V. De eorum adventu in insulam.
VI. De mysterio bene conversandi.
VII. De primo ejus signo in insula in claudicato fratre ostenso.
[Fol 5 v°] VIII. De instruenda oratione.
VIIII. De ejusdem misericordia et pauperum affabili consolatione.
X. Quod aliud sit quod de doctrinae usu atque disciplinae didiscimus, aliud quod de miraculo scimus.
XI. De fratre quodam exprobrante et virtute ibidem facta.
XII. De ejus verecunda humilitate et magistri consolatoria ammonitione.
XIII. De adherentibus sanctis.
XIIII. De ejusdem sorore, cui amissum restituit oculum.
XV. Item, de quodam alumno jamjamque moribundo, a serpente perempto, sed ab eodem quasi a morte resuscitato.
XVI. De quodam ovium custode nimiis coruscationibus conterrito, sed ab eodem sancto per revelationem erepto.
[Fol. 6] XVII. Item de ejusdem visionis expositione.
XVIII. De Fracani et Riuali, Domnoniae ducis, propter suos caballos velocissimos ludicra contentione, et de virtute quae ibidem facta est mirabili.
XIX. De alta cogitatione, quae in cor ejus irrepsit, ut sancta loca in quibus Patritius fuerat conversatus inviseret, sed ab eodem ammonitus in somnis ne vagaretur et solum sibi in ista Armorica sufficere remanere terra.
XX. De ejusdem visionis relatione apud pium magistrum et pia ejus responsione.
XXI. De figmentis gyrovagorum vitandis.
XXII. Item de extrema magistri valedicentia.

EXPLICIUNT CAPITULA LIBRI PRIMI. INCIPIUNT SECUNDI.

I. De egressione ejus a predicto seniore, permissa licentia, com undecim fratribus, et de ejusdem familiari ammonitione,
[Fol. 6 v°] dum iter agerent, quomodo se contra insidias antiqui hostis tam caute agerent.
II. De egregia ejusdem laude.
III. De ejus transito per pagos Domnonicos, et de loci inventione atque de ejus conditionis asperitate.
IIII. Item ad querendum alium locum de maris divisi transitu, et de fondo, lustrata valle, in medio ejus reperto.
V. De loci introitu et ejus sito.
VI. De obtimo fratrum servitio atque familiarissimo.
VII. De aquae petitione.
VIII. De fantasmatica diaboli machinatione contra virum Dei, et quomodo ab illo superatus sit.
IX. Item commemoratio qnomodo a vicesimo aetatis suae et primo vixerit [Fol, 7] anno.
X. De vestimento ejus cylicino.
XI. De ejus cybo.
XII. De genere potus ejus, et de ejus monasterii arctissima conversatione usque ad annum Lodouuici, piissimi imperatoris, imperii quintum.
XIII. De precepto ejusdem imperatoris.
XIIII. De psalmodia ejusdem sancti, et quod non jam homo corporeus, propter excellentiam virtutis, putabatur a multis, sed angelos.
XV. De humili Gradloni, Cornubensium regis, apud eundem et familiari allocutione.
XVI. De ejusdem reddita ad regem prudentissima responsione et pulcherima predicatione.
XVII. Item, de ipsius regis subjectione.
[Fol. 7 v°] XVIII. Item, de dono regis parvo pro magnis ingestis, Rihoco presbitero et monacho sancto rogante, tandem suscepto.
XIX. De altitudine Cornubiae et ejus nobilitate.
XX. Item, de ejusdem contritione et subjectione.
XXI. Item, de ejus futura reparatione.
XXII. De Rihoci sancti predicti suscitatione matris.
XXIII. De latronum rapina et miserabili poena eos insecuta.
XXIIII. Item, in eosdem de ejusdem sancti miseratione et eorum mirabili conversione.
XXV. Item, de ejusdem virtutis expositione.
XXVI. Quod nemo in eodem loco poterat mori, et de ejusdem loci rogatu [senum] motione, et de angelica [Fol. 8] et allegorica allocutione.
XXVII. De muliere subita caecicate perculsa et ab eodem sanata.
XXVIII. De ejus obitu ab angelo prenuntiato et amicali allocutione.
XXIX. De ejus animae, post sacram corporis Christi communionem, a sanctis angelis in caelum translatae leni susceptione.
--------------------
Auctores vero quibus nostram in istis libellulis supplevimus sententiolam, excepto quod sacrae nosmetipsi Scripturae fontibus haurire potuimus et quod sacrae hujus firma hystoriae predicti sancti gestorum radice contraximus, hi sunt : Augustinus, Cassiodorus, Isiodorus, Gregorius papa Romanus, Johannes Constantinopolitanus, Pymen abba ab [Fol. 8 v°] Joseph abbate interrogatus, etsi qui alii sunt. Quorum quidem nomina singulorum e regione sententiae in marginibus subnotare curabimus, ne fastidium legenti eadem tam crebro iterando gignere videamur.


LIBER PRIMUS

CAPUT 1

De inclita Britanniae nobilitate necnon et de flagitio ejus flagellisque atque pestilentia.

[Fol. 9] Britannia insula, [Fol. 9 v°] de qua stirpis nostrae origo olim, ut vulgo refertur, processit, locorum amoenitate inclita, muris, turribus magnisque quondam aedificiis decorata, haec magnam habuisse rerum copiam narratur, exuberasse pre cunctis quae huic adjacent terris, frumenti, mellis, lactisque simul fertilissima, sed non omnino vini ferax. Bachus enim non amat frigus, quia vi Aquilonis nimia constringitur. Haec igitur, tantis enutrita bonis, ut herba tempore florum primo crevit ; sed mox, ut seges quae numquam gelu premitur cito enim, caumate exorto, omnia nociva quae fruges ruminent, emittit, zesaniam semenque tyrannorum genuit pestiferum. Cui soli fecunditas suberat, et Sabrina ac Tamenta fluvii, per [Fol. 10] plana diffusi, ac per opportuna divisi, augmentis ubertatis impendebantur. Huic universae regioni, bonis male utenti, abundantia rerum causa fuit malorum. Ex abundantia enim luxuria, foedae libidines, idolatria, sacrilegia, furta, adulteria, perjuria, homicidia et ceterae vitiorum soboles, quibus omne humanum genus obligari solet, adolevere. Et, ne ejus antiqua profundius repetam facinora, qui haec plenius scire voluerit legat sanctum Gyldan, qui, de ejus situ et habitatione scribens, et ejus mira in Christo conversione statimque ritu pene paganico apostatione, et divina lugubriter insecuta ultione, et ejus iterum, ne penitus in favillam et cineres redigeretur, miseratione, [Fol. 10 v°] multa ejusdem actibus congrua bene et irreprebensibiliter disputat.
Haec autem quondam patria Cyclopum, nunc vero nutrix, ut fertur, tyrannorum, divinis non inulta raro diu quievit, propter sua peccata, flagellis : aut enim crebris hostium irruptionibus, aut civium inter se invicem concussionibus, aut fame, peste, gladio, morbisque insectata est acerrimis. Sed longe ab hujus quoque moribus parvam distasse sobolem suam non opinor, quae quondam ratibus ad istam devecta est, citra mare Britannicum, terram, tempore non alio quo gens - barbara dudum, aspera jam armis, moribus indiscreta - Saxonum maternum possedit cespitem. Hinc se cara soboles in istum conclusit [Fol. 11-12] sinum, quo se tuta loco, magnis laboribus fessa, ad oram concessit sine bello quieta. Interea miserorum qui paterna incolebant rura, peste foeda repente exorta, catervatim et absque numero et absque sepultura, miseranda sternuntur corpora. Ex hac lue magna ex parte antiqua desolatur patria. Tandemque pauci et multo pauci, qui vix ancipitem effugissent gladium, aut Scoticam quamvis inimicam, aut Belgicam, natalem autem propriam linquentes, coacti acriter alienam petivere terram.

CAPUT II
De viro quodam illustri nomine Fracano, propii cespitis propter fedam pestilentiam desertore, atque sub hoc tempore {undum quemdam, quasi plebis unius modulum, in Armorica capiente regione.

[Fol. 11-12 v°] Inter haec autem [fuit] vir quidam illustris, spes prolis beatae nomine Fracanus, Catouii regis Britannici, viri secundum seculum famosissimi, consobrinus, cujus adhuc sacrum in lumbis latebat semen secundum Abrahae formam, cui dictum est exire de terra et de cognatione sua et daturum esse ei ibidem Dominum semen, in cujus stirpe benedicerentur omnes familiae terrae. Cujus cum etiam predicti regis terra nomine dicta, - in qua tanta sacrilegia et connubia inepta conviviaque illicita et stupra a Deo inconcessa fuerant perpetrata, quanta nec inter gentes quidem audiri solent, ­ morbo olido cum nidore gravissimo sanieque confecta per totum pene fuisset (quae non longe [Fol. 13] post, etiam citra mare, teneram adhuc ejusdem matris filiam insecuta est), iste igitur cum agnellis, id est geminis natis Uueithnoco Jacoboque vocatis, parenteque eorumdem Alba nomine. (quae cognominatur Trimammis, eo quod ternas, aequato numero natorum, habuit mammas ; nam et eorum germana non est in mammarum calculo reputanda, quia feminarum non est moris in scriptura texere genealogiam), tandem Armoricam, ubi tunc opacum adhuc sine clade audiebatur siluisse terrae spatium, rate conscensa aggreditur, enatato cum paucis ponto Britannico, tellurem, Circio leniter flante delatus in portum qui Brahecus dicitur. ln qua, statim proxima quaeque perlustrans, - hora enim diei erat quasi [Fol. 13 v°] undecima, - fundum quendam repperiens non parvum, sed quasi unius plebis modulum, silvis dumisque undique circumseptum, modo jam ab inventore nuncupatum, inundatione cujusdam fluvii qui proprie Sanguis dicitur locupletem, fretus cum suis inhabitare caepit, jam securus a morbis.

CAPUT III

De nati tertii exoptatione et patris terribili visione.

Eodem itaque tempore, crescente paulatim sociorum numero, magnaque rerum copia inundante, tercius, sanctae formam exprimens summaeque Trinitatis, affore exoptatur filius, quasi omnino parvum esset duos tantum habere filios. Beata ergo faemina optatum in utero habere se persensit conceptum. Maritus, pregnanti adgaudens [Fol, 14] faeminae, magna cordis alacritate tangitur, sperans heredem post se futurum, Magnus dies natalis infantis a cunctis speratur venturus. Affuit ergo dies desideranda, in qua [lux] vera diu spectata ostenditur patriae ; dies, inquam, quae cunctis lucidior diebus occiduis patuit Armoricis. Quem genitum puro nomine appellant Uuinualoeum.
Beatissimus autem infans, beata parente natus, eademque nobiliter secundum seculi dignitatem educatus, mox ut effari orsus est, ad Dei, mira intentione, laudem assuetus est. Et ut aliquanto tenerrima ejus membra crevissent, aetate quidem licet valde immaturiori, cuidam tamen patri spiritali, qui suam et aliorum curare posset animam, avidius [Fol 14 v°] sacris imbuendum litterarum studiis genitorem se tradi rogabat, perpetuos inter caelibes affectans ducere choreos. Sed pater beatissimi pueri precibus abnuens, rem quoque quam non similiter amabat multum dissimulans, nimio perfusus precordii gaudio, amantissimum filium suum minorem natu seculi molitur fieri athletam.
At Deus, qui cuncta in melius versat, illum cum pastoribus quadam die pascentem gregem (mos enim antiquis erat per semetipsos pascere pecora sua, sicut Abraham et Loth et ceteri Veteris Testamenti patres) terribili corusci caeli perterruit fragore. Qua luminis novitate perculsus, acclinis, semivivus, cito cecidit in terram. Quo circa pastores ejus concussi, haec primo aspectu metuentes, [Fol. 15] sensim vero occulta dinoscere cupiendo cautius accelerantes, archana autem hujusce visionis penitus ignorantes, haec quasi per extasin sepe meminisse illum referebant : " Domine Deus rex Omnipotens, quis enim possit tuae resistere voluntati ? In tua namque ditione cuncta sunt posita. Tuum tibi, non meum (inquit) sed tuum, quem dedisti michi, filium in ara tuae laudis volens offeram. Et non solum istum quem queris minorem, sed et duos ejus pariter cum eo germanos tibi Deo reddam. Quid enim retribuam Domino pro omnibus quae retribuit michi ? Sed scio quid faciam, calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo ; vota mea reddam Deo. » Rem in predicatore gentium, tempore quo persequebatur aecclesiam Christi, in via [Fol. 15 v°] ad Damascum jam factam, pene renovari cernimus. Illi qui cum eo erant vocem quidem audiebant, sed neminem videbant ; isti vero obsecrantem verbis et respondentem cum lacrimis speculantur, sed objurgantem nullo modo intuebantur.

CAPUT IV

De ejusdem visionis apud beatam feminam relatione, et turbine in via, et consolatione a puerulo facta.

Nec mora, terribili pavore concussus domum remeans, cuncta quae in pascuis illi acciderant uxori suae referebat. Quid aut quomodo retulerit nescimus, quod autem sequenter fecerit certe non ignoramus, Nam primo post septimum die evoluto, una cum infantulo, novo Christi milite, quendam angelicum adiit magistrum nomine Budocum, cognomine Arduum, [Fol. 16] scientia preditum, justitia aequitateque aegregium, quem velut quoddam fidei fundamentum columpnamque aeclesiae firmissimam cuncti pariter tunc temporis credebant. Dum autem iter agerent ad insulam quae Laurea appellatur, ubi lux fidei predicta fulgebat, totus caligine polus obvolvitur. Terra tremit, ictus fulgore aether coruscat, freta fervent, et totum turbine ignique cum nive grandini mixta turbatur pelagus, et totam nox caeca tenuisse terram putatur.
Pater autem tanta se videns circumdari procella : " Timeo, inquit, dilecte Deo, ne iter nostrum hodie impediatur. " Infans vero, laeto animo exultans, inquiens ait : " Pater vereris? Ipse creaturarum auctor, qui cuncta cum non essent fecit, qui caelum syderibus [Fol. 16 v°] ditavit, terram flore ornavit, mari terminum imposuit, aeris quoque injuriam sedare, cum velit, et ponti potest mitigare fluctus; nam nichil timentibus eum deerit. Unum ergo necessarium, ut totam in illo spem habeamus et in ejus semper dilectione maneamus, quia et ipse prius dilexit nos. Si quid enim in nomine ejus petierimus, quia prope est omnibus invocantibus eum in veritate, ille prestabit, petenti dabit. Credenti enim omnia possibilia sunt ; quaerens inventa tenebit. Infidelis autem etiam hoc quod habere videtur, auferetur ab illo. » Haec et alia multa dictante, patre vero rem in corde tacite considerante, simuI et ammirante quisnam esset iste vir (etenim Domini manus erat cum illo), ecce totus subito, sole apparente, qui Uelamensis dicitur pagus effulsit, et dies serenissima [Fol. 17] usque ad vesperam illuxit.

CAPUT V
De eorum adventu in insulam.

Sole igitur tandem per climata caeli devexa vergente australia, ad locum properans destinatum, familiari cum dicto doctore usus colloquio, omnem itineris sui causam exponens ac difficultatem prefatus pater eidem indicavit magistro. At doctor aegregius, verba narrantis intento hauriens animo secumque audita parumper retractans, tum demum sibi parvulum accire precepit. Ille autem Sancto incitatus Spiritu, nec mora, concitus acsi jam plurimis imbutus in annis, nemine docente, toto in terram prostratus corpore ad talem adorans accessit patronum. Hunc vero magister divino providus spiritu splendescentem jam cernens, talia exorsus sic patrem alloquitur [Fol. 17 v°] dicens : " Puerum quem michi commendas video moribus transcendere aetatem. Puerili grandevum in forma conspicio virum : innocentia, castitate, puritate puerum, ingenii tamen sagacitate divina jam solerter sola eruditum sapientia. Hortus Salomonis conclusus et signatus, atque omnium perhenniter plenus pomorum. " His et aliis inter se condictis, ejusdem pater parvuli (si fas est dici parvulum qui Dei contemplatui jam conspicitur magnus), mane consurgens, accepta a viro Dei bencdictione, per viam qua venerat prospere domum reversus est.
Puer autem beatus, quamvis adhuc infantulus erat, nullo tamen post parentem tedii pulsatus merore, sicut quidam solent parvulorum cum in scolam a parentibus segretati [Fol. 18] mittuntur interdum tedere, cum predicto stabilis magistro, velut jam senior, remansit in monasterio. Statim­que sub unius diei curriculo cunctas totius ecetarii pleniter ediscens notas, ac dehinc crescente magnopere in illo, non solum cum annorum verum etiam (ut ita dicam) dierum vel horarum momentorum numero, donorum gratia, universos Veteris divinae legis Bibliothecae ac Novae cum sacramentis suis in corde suo recondens sermones, sanctarum eximius factus est sciolus perscitor Scripturarum.

CAPUT VI
De materia bene conversandi.

Materiam igitur bene vivendi primo didiscit, atque in semetipso cuncta prudenter quae legit retorquens, deinde alios sequenter [Fol. 18 v°] instruit. Forma namque sanctae conversationis ita est viam querere regiam per quam itur ad Deum : quam non aliam esse puto nisi sanctam Scripturam, in qua totus se homo contemplatur qualis sit vel quo tendat. In divina etenim lectione tota spes et salus sine dubio consistit, et omnis profectus ex lectione et meditatione procedit. Prius namque necesse est scire quid appetas quam desiderare quod nescias. Quae enim nescimus lectione discimus ; quae autem didiscimus meditatione conservamus. Sed, sicut legendo scire concupiscimus, sic sciendo recta quae didiscimus implere debemus, quia ille non erit inmunis a culpa qui, divinas Scripturas legens, non vertit in opera. Siquidem plerique, scientiam acceptam Scripturarum non ad Dei gloriam utentes [Fol. 19] neglegendo contempnunt. Quidam vero amorem sciendi habent, sed ad suam laudem utuntur dum ex ipsa scientia se extollunt, et ibi peccant ubi mundare peccata debuerant. Et dum sermo Dei fidelibus lucet, reprobis ac superbis quodammodo tenebrescit, et unde illi illuminantur isti coecantur.
Iste autem, de quo nobis sermo est, non auditor obliviosus sed factor operis factus, aut in lectione divina et meditatione aut in oratione et opere conversatus (ex quis tribus, juncta caritate, omnis plane sancta peragitur regula), dum adhuc adultus erat, biduano ac saepe triduano corpus suum macerabat jejunio et, secundum Pauli vocem, in servitutem redigens, opus quod alii fratri forte in eodem [Fol. 19 v°] labore secum juncto adderetur, ipse solus impiger operabatur. Quamvis enim non hoc istud probabilissimum apud veteres judicatur esse jejunium, tamen - quia, sicut terra continuis rigata imbribus nociva saepe evomit germina, ita caro epulis laeta cotidianis turpissimos animo suggerit motus, - necessarium reor omni juveni assiduis, cum gravi labore, corpus suum affligere jejuniis. Legimus namque quendam Patrum, de jejunio agendo interrogatum, sic respondisse, cotidie velle se manducare, subindeque paululum sibimet subtrahere ne penitus satiaretur. Et cum de hac re rursus requireretur nonne, cum juvenis in heremo fuisset, biduanas levando jejunabat, dixisse refertur : « Crede michi quia et triduanas et saepe [Fol. 20] ebdomadas. » Sed haec omnia probaverunt senes magni, et invenerunt bonum esse cotidie manducare et per singulos dies, ne sacietas subripiat, parvum aliquid minuere. Et ostenderunt nobis hanc viam esse regalem, quia levior et facilior est caeteris.

CAPUT VII
De primo ejus signa in insula in claudicato fratre ostenso.

Post vero non longum temporis, predicto patre spiritali ad quendam locum orationis gratia transeunte, discipulis autem in insula relictis, magistri obtestationibus utpote constrictis ne aliquem immoderationis incurrerent lusum, quod non diu servaturis : (nam antiquus generis humani inimicus, germinum sator malorum, quietis semper invidus, seva nequitiae suae [Fol. 20 v°] arma in Dei famulos mille nocendi exercens artibus, sicut leo rugiens caulas ovium circumquaque loca quo aditu irrumpat absente pastore prospectans, hoc unum quod tantum forte potuit velociter ostendit, sicut in beato Job etiam in hoc frustratur quia, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita etiam et consolationes, et quanto unusquisque temptationum infunditur imbribus, si semper repugnaverit, tanto victor corona confuso inimico redimitur optima :) unus eorum puerili adhuc florens aetate, per plana discurrens cum quibusdam levioribus ludentibus, senis mandatum obliviscentibus aut, saepe etiam modo solet, pro parvo reputantibus, Deo permittente ne sanctissimi virtus non ostensa diutius, [Fol. 21] sicut in processu hujus operis demonstrabitur, abderetur hominibus, crure perfracto, magno confestim casu afflictus est ; statimque luctu cum dolore cordis nimio lusus permixtus est, et omne cor majorum etiam et minorum vehementi merore perculsum est pariter et pavore.
Omnes enim quoquot aderant in unum congregati, et propter laesum puerum vehementer tristes effecti, et maxime propter senis interdictum timore concussi, vultum ejus omnino videre erubescentes, lacrimis lugubre infusi querulis plorabant dicentes : « Quid acturi sumus, quove ituri sumus? Fugimus an expectamus? Quid excusationis habebimus? Ille nos, per seipsum peritus pugnax contra antiqui hostis insidias, propriis cavere docuerat dictis ; [Fol. 21 v°] nos autem neglegentes, et verbi ejus contemptores, pro parvo decretum ejus duximus. Hinc vero, dum noluimus ejus obaedire mandato, saltem hoc modo, postquam tantum incurrimus malum, experimentum discamus quantum malum grande sit majorum jussa spernere. Neque enim prius intelligebamus, aut etiam (quod verius) pro nichilo reputabamus quod scriptum est : Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Non solum ergo preceptorem nostrum contempsimus ; sed illum cujus per id quod ei obaeditur mandatum completur. Quia enim peccavimus in sanctum Dei ideo haec merito patimur, quia quicquid obedientiae vel inobaedientiae sanctis agatur. hoc in se non illis reputat Deus. »
Haec et alia multa cum alto suspirio cordis gementibus, [Fol. 22] ecce mox Wingualoeus, Sancto monente Spiritu, cujus jam non vult Deus virtutem caelare, sed cunctis cernentibus, ut sigium et exemplum sit, quasi taedam super candelabrum propalare. Tristes aspiciens, sed manu silentium imponens, talibus affatur dicens : « Viri fratres et patres, nolite jam plorare, nolite amplius animo prosterni. Nulla enim tam mala passio est quae non habeat mederi, quia non longe abest medicus, si intimo non ficto requiratur ingenio : qui omnes sibi confitentium etiamsi nullis holerum alegmatibus curat adhibitis plagas. Quapropter quia multum flevistis (et ecce quid inde utile invenistis ?) fidissimum semper precedentium in omni angustia patrum ac tutissimum murum, orationis conscendite sinum. [Fol. 22 v°] Omnes igitur, separatim singuli, cum precibus adeamus fiducialiter Christum. Forsan putatis an ille qui omnia fecit et tola membra istius pueruli compaginavit, vel pedem licet debililatum instaurare, non recreare, poenitentibus denegabit omnibus nobis? Qui multoties suos in Evangelio discipulos eandem, de qua hoc confidimus effici, fidem edocens, montem etiam tollere vel quicquid, cum bono animo petierint, promisit assequi. »
Qua freti commonitione unanimiter Deum exorant ; ipse autem solus, elevatis ad caelum oculis cum manibus, intentissime orabat dicens : « Domine Jhesu Christe, qui jacentem in squalore per Adae inobedientiam mundum erexisti ; qui ligni vetiti pomum antiquum a parentibus comestum tuae sanctae crucis tropheo dulcorasti ; qui [Fol. 23] illum tyrannum refugam gehennae ignibus deputasti ; qui tuis servitoribus vitam aeternam promisisti ; qui a te recte quaerentibus omnino non elongaris ; qui caecos lumine et mancos manibus et claudos gressibus exanimesque vita per tuos precatus famulos ditasti : hunc quoque nobis, licet valde horum dissimilibus qui haec a te impetrare meruerunt, oramus, redde securum. » Statimque completa sic oratione ad puerum reversus, locum plagae crucis signaculo consignans, dexteram ejus tenens : « Surge velociter, inquit, in nomine Domini nostri Jhesu Christi. » Nec mora, audita Dei servi voce, sanus, quasi nichil mali ante sustinuisset, effectus, nullius manente surrexit vestigio lesurae.
Hoc autem denique facto, precepit fratribus ne cui haec revelarent, [Fol. 23 v°] hanc rem potius eorum meritis deputans quam suis, exemplum Salvatoris de monte descendentis secutus. Sed et omnia quae operabatur occultari semper volebat. Quanto autem abscondi cupiebat, tanto magis Deus illa monstrari faciebat. Seni ergo de via revertenti, cum ad accessum advenisset locum, a referentibus nota habentur cuncta quae acta fuissent. Gaudensque interiori laeticia, et secum revolvens quidnam esset iste cujus adhuc per manum in hac aetate sistentis Christus haec operabatur, Deo gratias agit.

CAPUT VIII
De instruenda oratione.

Signo igitur virtutis premonstrato, videamus modo oratio, cujus se studio predictus pretulit idem sanctus, quibus modis [Fol. 24] dicta sit, videlicet duobus : nam cum agitur apud homines, oris ratio nuncupatur ; cum majestati funditur, supplicatio est salubris et vitalis humilitas. Oratio cordis est, non labiorum ; neque enim verba deprecantis Deus intendit, sed cor orantis aspicit. Quod si tacite cor oret et vox sileat, quamvis hominibus lateat, Deo latere non potest, qui conscientiae presens est. Melius est autem cum silentio orari corde sine sono vocis, quam solis verbis sine intuitu mentis. Ideo ergo eos formam orationis instruens, singulos separatim jubet secretius orare, ne alter alterius impediretur improbitate, quia non nescire illum arbitror, qui tanta Scripturarum copia repletus erat, non ob aliud nobis preceptum esse ut in clausis cubiculis oremus, quo nomine [Fol. 24 v°] significantur mentis penetralia, nisi quod Deus, ut nobis quod cupimus prestet, doceri nostra locutione non querit. Qui enim loquitur suae voluntatis signum foris dat, particulatim sonum ; Deus antem in ipsis rationalis animae secretis, quae homo interior vocantur, et querendus et deprecandus est : haec enim sua templa esse voluit. An apud apostolum non legisti : « Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis, » et interiorem hominem habitare Christum ? Nec in propheta an advertisti : « Quae dicitis in cordibus, in cubilibus vestris compungimini ; sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino. » Ubi putas sacrificium justitiae sacrificare, nisi in templo mentis et in cubilibus cordis ? Ubi sacrificandum est, ibi et orandum. Quare non opus est locutione [Fol. 25] cum oramus, id est sonantibus verbis, nisi forte sicut sacerdotes faciunt significandae mentis suae causa, non ut Deus sed ut homines audiant et consensione quadam suspendantur in Deum.
Non te vero moveat quod summus Magister, cum orare doceret discipulos, verba quaedam docuit : in quo nichil aliud videtur fecisse quam docuisse quomodo in orando loqui oporteret. Non enim tantum verba sed res ipsas eos verbis docuerit, quibus etiam seipsi commune facerent a quo et quid esset orandum, cum penetralibus, ut dictum est, mentis orarent. Hunc autem modum sanctae orationis servandum devotissimus cbristianus intelligat, ut idipsum cogitet quod orat, ipsum respiciat mente cui supplicat, omnes superfluas cogitationes excludat, aliud non admittat extraneum ne, ut [Fol. 25 v°] ait quidam, « purissimis fontibus apros immittere » videatur improvidos. Hinc etiam sancti Ambrosii secundum apostolum horae sextae roseus ymnus redoluit. Ait enim :

 

Orabo mente Dominum,
Orabo simul spiritu ;
Ne vox sola Deo canat,
Sensusque noster, alibi
Ductus, aberret fluctuans,
Vanis preventus casibus.
Tunc enim Deo accepta est
Oratio canentium,
Si pura mens idem gerat
Quod explicat vox cantici.

CAPUT IX
De ejusdem misericordia et pauperum affabili consolatione.

Per idem quoque tempus, gliscente in eodem gratia Dei coram Deo et hominibus, et precurrente aevum adhuc tenerum sophia, ne, velut pecuniae male defossae custos iniquus ab exactore condemnaretur, minores quosque fratres, statim ut reperiebat (quos summus fratres non dedignatur Magister [Fol. 26] appellare suos), cum alimenti corporalis ultra etiam possibilitatem ejus amministratione, divini pabuli refocillatione caepit nutrire, jam non surdus divini eloquii auditor dicentis : « Qui obturat aurem suam ne audiat clamorem pauperis, clamabit et ipse et non erit qui exaudiat, » et alibi : « Quamdiu fecistis uni ex minimis meis michi fecistis. » Mox enim ubi pauper clamaret, Deo gratias agens, festinus, cum omni tamen gravitate et modestia, nisi in aliquo forte divini officii occupatus negocio quod nullo omnino posset differri modo, occurrebat ad eum, opem illi confestim prestaturus ; et quos unde pasceret substantia corporali minime haberet, uberrimis saepe fletuum cum intimo precordii sui suspirio, adhibitis Deum pulsantibus [Fol. 26 v°] querimoniis, illorum penuriam multum deplorans, illorum corda spe retributionis aeternae sublevans, commemorans illis etiam Evangelium : « Beati eritis qui nunc fletis et esuritis, quia ridebitis et saturabimini caelestibus, » eos non cessabat educare divitiis quae numquam dispergendo detrimentum pati nesciunt, sed magis magisque largiendo in augmentum sui cum faenore accrescunt.
Sed de illo, in ymno de ejudem laude metrica cum rithmo ratione bene composito, Clemens, Christi famulus, adulta adhuc aetate perspicuus, nec multum post temporis, heu proh dolor ! immatura morte preventus, caecinit :


Cum non haberet terrestres,
Gazas prebebat coelestes.

Ille quoque, sicut de quodam scriptum est, lucerna ardens [Fol. 27] erat et lucens. Ardens quippe erat cujus vita non discrepat a doctrina ; ardens erat in proximorum meliorem viam instruendorum amore ; lucens, sermonis exemplum bonum prebendo continua ministratione. Et sicut ignis, cujus saepe moris est ut, quanto plus sub addito nutrimento suffocetur, tanto propemodum altius incenso erigatur alimento, sic iste, quanto se voluisset sub silentio teneri, tanto dispensante quandoque et opere simul manifestatus mundo est et sermone.

CAPUT X
Quod aliud sit quod de doctrinae usu atque discipline didiscimus, aliud quod de miraculo scimus.

Nec mirari opus est cur hic, qui in tali aetate adhuc positus describitur, ausus sit et alios informare sermone, cum Hieremias vel Daniel pueri prophetiae spiritu replentur : [Fol. 27 v°] quorum uni dicitur, cum se excusare propter aetatis teneritatem vellet : « Noli dicere Quia puer ego sum, quia ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque tibi mandavero loqueris ; » et alter grandevos licet puer, Deo spiritum ejus suscitante, judicat presbiteros. Et Timotheo dicitur : « Precipe haec et doce, nemo adulescentiam tuam contempnat. » Sed sciendum tamen est quod in sacro eloquio nonnumquam adulescentia juventus vocatur ; unde scriptum est : « Laetare, juvenis, in adolescentia tua. » Sed tamen, ne quis me putet haec ideo velle scribere ut infirmioris quibusque cujuscumque aetatis usum predicationis presumere concederem et ad sacrum citius ascendere ordinem, sacris obiciens canonibus qui hoc ne fiat omnimodis unanimiter prohibent, [Fol. 28] aperta ratione cognoscat quia miracula virtutis non sunt trahenda in exemplo rationis. Omnipotens etenim Deus et linguas infantum facit disertas et ex ore infantium atque lactentium perficit laudem.
Sed aliud est quod nos de doctrinae usu atque disciplinae discimus, aliud quod de miraculo scimus ; nam et Hezechiel, cum anno aetatis suae tricesimo prophetiae spiritum accepisse scribitur, hinc nobis magnum aliquid indicat considerandum, videlicet quia, juxta rationis usum, doctrinae sermo non suppetit nisi in aetate perfecta : unde et ipse Dominus, anno duodecimo aetatis suae in medio doctorum in templo sedens, non docens sed interrogans voluit inveniri. Ut enim non auderent homines in infirma aetate docere, ille [Fol. 28 v°] anno duodecimo aetatis suae interrogare homines est dignatus in terra, qui per divinitatem suam semper docet angelos in caelo, quia enim ipse est Dei sapientia : de ipso angeli videndo bibunt quod beatitudine aeterna satiantur.
Quod Moyses quoque sub allegoriae mysterio ammonet dicens : « Non arabis in primogenito bovis. » Primogenitum enim bovis accipimus in infirma aetate nostri primi temporis bonam operationem, in qua tamen arandum non est, quia, cum prima sunt adulescentiae vel juventutis nostrae tempora, nobis adhuc a predicatione cessandum est, ut vomer linguae nostrae prescindere non audeat terram cordis alieni. Quousque etenim infirmi sumus, contineri nos intra nosmetipsos debemus, ne, dum bonam [Fol. 29] terram citius ostendimus, amittamus, quia et arbusta plantata, si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt ; ac, si semel radicem fixerint, manus tangit et enim nichil officit, venti impellunt nec tamen impellentes laedunt ; et constructi parietes si impellantur eruuntur, nisi a suo prius fuerint humore siccati. Mens itaque, quousque ab humore pravitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet, ne, priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet concutitur, arescat.
Ad exemplum ergo non sunt ostendenda nisi quae firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum [Fol. 29 v°] demonstrari, cum jam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Propheta igitur, ut ostendatur cujus auctoritatis sit in predicatione aetatis solidae esse, describitur quatenus ei, cum vitae spiritu, omnia quae ad predicandum congruunt concordare videantur,
Haec autem de predicandi disciplina, et de gracia Dei etiam in mininis non deneganda sed magis predicanda et ammiranda, propter proximorum utilitatem legentium, ut arbitror, necessaria accommodanda, ne quis audacter et improvide hanc quoque presumat usurpare et istam pro libitu conculcare, hoc loco commemorasse sufficiat. Verumtamen si michi prata sanctarum Scripturarum, violaria saepe et rosaria cum liliis admixta, odorem suavissimum simul prebentia, [Fol. 30] flosculos discurrenti colligere libeat et, fiscellam pro nostra paupertate, qua pauca de plurimis sancti Guingualoei meritis reponantur, contexens, ubi locus inter vimina apparuerit, interdum interseram, ne tanto, queso, excessu gravati et tanta prepeditate extediati, ullatenus indignemini : qnia quanto saepe Scripturam sanctam consulere a proposito isto laetus ducor, tanto cum ejusdem emolumento ad optatum bene suffultus gratior, Deo miserante, reducor portum.

CAPUT XI
De fratre quodam exprobante, et virtute ibidem facta.

Caeterum, ne nos nimium modum historiae videamur transcendere, ad id quod caeptum est, Deo duce, redeamus. Quadam aliquando die, dum ex more solito pauperum corda mellita caelestis oraculi dulcedine deliniret, spem promittens retributionis aeternae, atque orationis [Fol. 30 v°] solatia commiscens indigentiam eorum multum defleret, contigit ut quidam ex scolasticorum collegio transiret, qui mox livore perculsus invidiae, contra Dei famulum vehementer iratus, quippe quia non et ipse talia agere valebat (semper enim invidus, unde bonus proficit, inde contabescit), in verba subsannationis et dementiae prosiliens, multum increpitat dicens : « Tunc igitur haec vana, quasi misericordiae apta, erga Dei pauperes agitas? Ecce cotidie jacentes in plateis vagi colliguntur, ut a profundi oris doctore imbuantur cuncti, et tamen nichil proficientes aedificati regrediuntur vacui ! Quomodo ergo, per totum diem laborans, opus tuum in tam ignobili vulgo flebiliter deperdis, quasi misericordiam simulans cujus affectum non habes ? Nonne etiam satius cerneretur opem [Fol. 31] ferre nichil habentibus, elemosinam largius tribuendo, quam semper de illorum indigentia, sicut tu stultissime consuescis, conquirere ? Tunc ille es, cujus saltem vel umbra omnes curantur poscentes, aut cujus pecuniam habere se denegantis virtute sanatur claudus ? Aut si nichil horum quae predico, per temetipsum, confidens in Domini Dei tui virtutem non vales, sicut omnino non dubium est haec te non posse efficere, cur haec quasi prepotens in verbis et opere insane jactitas? En ego quod est utile premonui, tu vero, ut caepisti, (non mea interest
sententia) fac omne quod volueris, aut verius, quod valueris. »
At contra, aperiens os suum beatus Uuiuualoeus et Deo gratias agens, hanc humiliter laetissimo et pro tali convitio vultu reddidit illi responsionem, dicens : [Fol. 31 v°] « Benedictus sis, amantissime frater, quia, sicut oportebat, convenientissima michi protulisti testimonia. Clausis omnium oculis calamum quassatum laudantium, tui solius aperti sunt, qui haec tam recte dijudicare potuisti. » His autem dictis, illo furioso guttis invidiae venenosis quasi vino per cuncta viscera ebriato, irae furorisque pleno discedente, protinus sanctus Uuinualoeus de medio languentium quendam secum arripiens excepit, illum ducens secum ad locum secretiorem, et paululum sic orato : « Sicut oculos caecorum clamantium ad te Miserere nostri, fili David, sanasti, ita tu, Domine Jhesu Christe, digneris et istius quoque fratris in te confidentis oculos sanare. » Aperiens oculos ejus manibus suis et spuens in illos, ait illi : « Argentum et aurum non est michi ; quod autem habeo hoc tibi do. ln nomine Domini [Fol. 32] nostri Jhesu Christi, surge velociter videns. » Apertisque ejus oculis, qui tristis ductus fuerat e porta, laetus, nullo reducente, recurrit ad illam.
Magister ubi haec a narrantibus audivit sed tamen quomodo accidisset paenitus ignorantibus, Deo gratias agens festinanter, cum summa tamen gravitate, ne forte propter hoc extolleretur in mente, laetus cucurrrit ad portam, et interrogans quisnam eorum et quomodo visu donatus fuisset, a quodam didicit se caecum fuisse sed a quodam juvene introductum fuisse curatum. Senex autem ammirans pre gaudio : « Quid tibi fecerit, inquit, aut quomodo tibi aperuerit oculos? » At ille respondens : « Mendicus sedebam, dicit, et caecus, sperans in medio pauperum a transeuntibus aliquid accepturum ; sed ille me secum per manum nichil videntem attrahens, putantem elemosinam daturum,
cum se pecuniam [Fol. 32 v°] istiusmodi quandoque perituram excusasset non habere, hoc michi melius pro dono concessit lumen oculorum. » Senex ad haec : « Qualis est ille, qui tibi cum non habebas visum dederit ? » Is autem qui caecus fuerat : « Talem, respondit, non video inter vos. » At senex : « Posses, inquit, illum si videres agnoscere ? » Ait: « Etiam, domine. » Senex ergo jussit omnes congregare scolasticos. His vero congregatis, prospectisque omnium quousque ventum est ad sanctum Wingaloeum vultibus : « Iste est, » inquit pauper, sed modo pro lumine adepto jam dives, « qui me sanum fecit. » His auditis, senex et sui pariter discipuli confestim proni in terram, Sancto moniti Spiritu, hoc quasi uno ex ore caecinerunt carmen dicentes :

 

Pentametri versus elegiaci.

Cantemus sancto, cantemus Uuinualoeo !
Dulcis per famulum laus resonet Domino !
[Fol. 33] Alme parens, fratrum pro tanto tempore custos,
Fautor ubique tui semper adesto gregis,
Ac placitum propriis coetum consistere caulis
Herentem monitis collige, sancte, tuis.
Laethea stagnantis patiaris flumina Averni
Quesumus ne famulos tangere dira tuos.
O lux alma, tuis spes clara et magna potestas,
Abdis cur nobis velle tuum miseris ?
Discipulus sancti qui constas more Patricii,
Christum pro nobis poscere semper habe.
Nobis sit requies, per te, et substantia Christus :
Omnes orantes hoc jugiter petimus.
ln te certa salus, sit per te reddita virtus
Nobis indignis, quamlibet exiguis.

Expleto carmine, de prosa incipit.

Hos autem versiculos, licet non eodem metro quo cudimus sed quadam metri similitudine, eodem tamen sensu, [Fol. 33 v°] rithmico gradientes conamine descriptos, condiscipuli ejus frequentare soliti memorantur.

CAPUT XII
De ejus verecunda humilitate et magistri consolatoria commonitione.

Ille autem valde concussus et prohihens a talibus adorari, multum deplorans indignum se hujus muneris esse dicebat, ac ne suo sed eorum magis una cum magistri merito hanc quoque virtutem, licet per illum ostensa fuisset, adscriberent factam, cordis dolore compressus nimis rogabat. Magister ad haec continens illum, ne nimiurn ejus inflecteretur animus (saepe enim contingit ut quae putatur virtus hurnilitatis esse, si multum sit rernissa, convertatur in vitium teporis) : « Cave, aiebat, fili, ne lucernam quam Deus ipse accendit extinguere nitaris, cave ne talenti unius [Fol. 34] quasi avarus servator dampneris et ne dona Dei quae tibi aptavit haberi grata, quasi supervacua, quandoque curn foenore exigenda, contemnas. »
Tantis igitur nunc blandis contineri sermonibus, nunc duris divinitus increpando vix potuit compesci terroribus, haec illi saepius ammonendo : « Qui terrenam substantiam accepit, indigentis proximi inopiam sublevet.Qui doctrinae gratia plenus est, ignorantis proximi tenebras verbo, suae predicationis illustret. Qui temporali potestate subnixus est, obpressos a violentis relevet. Qui prophetiae spiritu plenus est, a vita proximi mala imminentia bona suadendo declinet ; et qui gratiam quoque curationis accepit, intercessionem suam saluti infirmantium pie et humiliter impendat. Qui a terrenis [Fol.34 v°] actibus liber soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus fratribus exoret. Sed sciendum valde est quia sic electos quosque ad bona tendere oportet, ut ad mala perpetranda non redeant. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ; et, sicut per Salomonem dicitur, justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. ln eorum namque anima bonum desiderium atque intellectus lucis intimae jam pars Dei est. Sed quia usque ad finem vitae in virtute proficiunt, ad perfectum diem tunc veniunt, quando, ad regna caelestia perducti, in ea luce quam desiderant jam minus aliquid habebunt. »

CAPUT XIII
De adherentibus sanctis.

Hinc bene de adherentibus sanctis viris per Hiezechielem dicitur ; nam loquitur dicens : « Et similitudo [Fol. 35] animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum. » Aspectus animalium carbonibus ignis ardentibus atque lampadibus comparatur. Quisquis euim carbonem tangit incenditur ; quia qui sancto viro adheret, ex ejus assiduitate visionis, usu locutionis, exemplo operis, accipit ut accendatur in amore veritatis, peccatorum suorum tenebras fugiat, in desiderio lucis exardescat, etiam vero amore ardeat qui prius in iniquitate tantum mortuus quantum frigidus jacebat. Lampades vero lucem suum longius spargunt, et cum in alio loco sint, in alio resplendent. Qui enim per spiritum prophetiae, verbo doctrinae, miraculorum pollet gratia, hujus opinio longe lateque ut lampas [Fol. 35 v°] lucet, et quique bona ejus audiunt, quia per haec ad amorem caelestium surgunt ; in eo quod se per bona opera exhibent, quasi ex lampadis lumine resplendent. Quia ergo sancti viri quosdam juxta se positos quasi tangendo ad amorem patriae caelestis accendunt, carbones sunt ; quia vero quibusdam et longe positis lucent eorum itinere, ne in peccati sui tenebras corruant, lampades sunt.
Hoc vero inter lampades et carbones distat, quod carbones ardent quidem sed ejus loci in quo jacuerint tenebras non expellunt ; lampades autem, quia magno flammarum lumine resplendent, diffusas circumquaque tenebras effugant. Qua ex re notandum est, quia sunt plerique sanctorum ex occultis seseque in locis minoribus sub magno silentio contegentes, ut vix [Fol. 36] eorum vita ab aliis possit agnosci, Quid itaque isti nisi carbones sunt, qui, etsi per fervorem spiritus ardorem habent, tamen exempli flammam non habent nec in alienis cordibus tenebras peccatorum vincunt, quia vitam suam omnino scire refugiunt ? Sibimetipsis quidem accensi sunt, sed aliis in exemplo luminis non sunt. Hi autem qui exempla virtutum prorogant, et lumen boni operis per vitam et verbum itinerantibus demonstrant, jure lampades appellanlur, quia et per ardorem desiderii et flammam verbi a peccatorum cordibus erroris tenebras repellunt. Qui igitur in occulto bene vivit, sed alieno profectui minime proficit, carbo est. Qui vero, in imitatione sanctitatis positus, lumen ex se rectitudinis multis demonstrat, lampas [Fol. 36 v°] est, quia et sibi ardet et aliis lucet.
Propterea virtutes sanctorum ad exemplum nostrum Deus proposuit, ut, quanto de imitatione eorum conferri possunt nobis justitiae premia, tanto de perseverantia mali sint graviora tormenta. Si enim ad boni incitamentum divina quibus ammoneremur precepta deessent, pro lege nobis sanctorum exempla sufficerent. At contra, dum et nos Deus preceptis ammoneat et vita sanctorum boni operis nobis exempla proponat, nulla est jam de reatu excusatio, quia et lex Dei aures nostras cotidie pulsat, et factorum documenta bonorum cordis nostri intima provocant. Et si pravorum saepe secuti sumus exempla, cur non imitemur sanctorum digna et Deo placita facta? Et si apti sumus imitari iniquos in malum, cur pigri sumus imitari justos in bonum ? Orandus est igitur Deus, ut virtutes quas sanctis praeparavit [Fol. 37] ad coronam, nobis ad profectum sint, non ad paenam. Proficient autem ad profectum nostrum, si exempla voluerimus imitari virtutum, Certe, si ea potius aversati quam imitati fuerimus, ad dampnationem nostram erunt, quia ea tantummodo legendo implere non possumus, si nequaquam imitari faciendo studeamus.

CAPUT XIV
De ejusdem sorore cui amissum restituit oculum.

Et hanc quoque virtutem, ut arbitror, non minimam beatitudini vestrae intimare non neglegam, quia hoc silentio opus non pretereundum censeo. Ex hoc enim tempore, tantis virtutibus illustris, humilitate cordis et puritate mentis et morum temperantia perspicuus, ac spirituali gratia plenus, tantam auctoritatem sanctus Guingualoeus in divino cultu et celebre nomen [Fol. 37 v°] pre omnibus coaetaneis ejus meruit habere.
Quadam itaque die, dum, ex more levioris adhuc et instabilioris aetatis solito, soror ejus unica, Chreirbia nomine, parvula adhuc puella, cum aliis ludebat puellis, forte accidit
ut anser ei transeunti obvians occurreret et, sese superbe contrabendo, oculum ejus eum radice diripiens penitus erueret atque cito absorberet. Dehinc puella pulcherrima, a parentibus cervice erecta cum gaudio egressa, ad eosdem curvato capite, loco luminis in fronte inhoneste vacuo apparente, facie cruore pertincta, deformis cum planctu regreditur ; atque miserorum tunc exoritur, quasi super gelidum cadaver, clamorque planctusque parentum. Illi autem, maximo compressi dolore, sciscitantur familiam suam [Fol. 38] quonam modo dilectae filiae suae hoc accidisset indicarent malum. Et eidem, illa autem pre omnibus, se omnino nescire denegabant, quia adhuc infantula erat, et quia quasi percito volatu ales predictus ferisset illam, ut vix dinosci inter alias plurimas queat. Sed haec sepius inter fletus commemorabat, ex hac luce se migraturam nisi auxilium ei continuo prestaretur.
Ecce vero, dum haec agerentur, angelus Dornini in somnis subsequenti nocte apparuit sancto Guingualoeo, dicens : « Sancte Dei Guingualoee. » Quo respondente : « Presto sum, ait. » - « Surge, festina, discurre, corda parentum tuorum releva, nam nimia modo coangustantur tristicia. Non des requiem palpebris tuis, nec oculi tui capiant somnum, donec tibi jussum Christi impleveris mandatum. Nam hodie, anserum masculo trahente, unica germana tua [Fol. 38 v°] perdidit oculum suum, et parentes tui dolentes miseri nesciunt quam ob causam amiserit. Sed locus in quo est reconditus venter anseris est. Nil igitur in corde tuo hesitans, sed semper fidens de Dei misericordia qui opem ferre consuevit recte postulantibus, dum ad locum perveneris destinatum, tolles avem predictam. Non enim erit tibi omnino ignota, nam alta alias supereminet, et eviscerans ventriculum ejus recipies oculum sororis tuae, ac sanum incolumemque in loco pristino collocabis. Dominus enim, cui non inpossibile est ullum verbum, hoc per te faciet signum, ac tuam per te, dico, sororem parentibus vestris reddet sanatam. Nec tibi parva quidem adhaereat in excusando cogitatio, dicendo : « AEgiptum reliqui, nec volo regredi ad illam » et Evangelium recordando : « Sine mortuos [Fol. 39] sepelire mortuos suos. » Si enim haec humana suaderentur loquela, verissime congruentissima eadem a te proferenda essent testimonia ; si vero divina, aut etiam ; sicut tu audis, angelica, quomodo ea parentibus tuis tantum impertiri denegabis, quae cunctis in commune eliganter prestaveris ? » Sanctus ad haec Guingualoeus immobilis stans : « Omnibus, inquit, nebulis quibus prohibebar a te procul evolutis, ecce servus non solum Domini sed et servorum ejus : ad omnia quibus jubear jussa Domini impiger et voluntarius exeo. » Angelus autem : « Haec summa, inquit, obaedientia est, ut non tarde ac tepide quod jussum fuerit agatur, quia obaedientia mente Deo devota major est omnibus sacrificiis et holocaustomatibus. » His dictis statim angelus Domini in auras [Fol. 39 v°] evadit.
Sanctus autem Guingualoeus precingens se, nec mora, iter facit, et cum pervenisset ad parentes suos, videns illos merore confectos propter filiam suam extremum jam anhelitum pene fundentem, causam hujus doloris et gemitus et ordinem quasi inscius inquirit. Illi autem paenitus ignorare se dicentes, haec sepius respondebant : « Scis ipse, sancte Dei, nam te nullum Deo certi sumus revelante latere secretum. Sed si quid potes, et si te ulla ad misericordiam proprii sanguinis advocat usquam gratia, adjuva nos dum adhuc vivimus ; alioquin nos parentes tuos cum ista pariter germana tua (si tamen fas est dicere te carnales habere propinquos, qui caeleslibus, dilectissime, jam copularis turmis) saltem mortuos sepelies superstes. » Tandem igitur recolligere [Fol. 40] anserum gregem precipit, et eam quam ceteris eminentiorem cernit tenere ac eviscerare fecit, et oculum sororis ejus, secundum predicti angeli Dei sermonem, de ventriculo ejus diviso detulit atque in locum suum, facta Deo gratiarum actione, sicut fuerat prius recollocavit. Ales quoque predictus, nullam sustinens injuriam, quod forte non minori, ut arbitror, deputabitur virtuti, illesus, quasi a nullo contrectatus, exultans superbe gradiendo, extenso in longum collo, decantans adibat socios suos. Illi vero, quos nichil nisi planctus et gemitus tenebat, Deo auxiliante, dolore mortis amico propu!so, in gaudium per adventum sancti Uuinualoei conversi sunt dicentes : « Benedictus qui venit in nomine Domini, et benedictus [Fol. 40 v°] precipue Deus, qui talem nobis consolatorem misit, qui cotidie adimplens promissa sua, mirabiliter signa et prodigia mu!ta dignatur operari in sanctis suis. »
His denique factis, et eisdem a se parentibus verbis pacificis et consolatoriis ammonitis, atque humili benedictione in bonis operibus confirmatis (sic enim oportebat ut et quos genuissent illum huic mundo, idem regeneraret futuro secu!o), nec diu remorans, splendente quasi vultu angelico, humillimus recurrit ad suos.

CAPUT XV
Item de quodam alumno jarnjamque moribundo, a serpente perempto, sed ab eodem quasi a morte ressuscitato.

Item de mirabilibus ejusdem gestis, hoc factum videtur nobis minime pretereundum narrari. Quadam etenim die, dum quidam ex discipulis huic comrnendatis, [Fol. 41] nomine Tethgonus, divina curn predicto sancto ediscens eloquia et jam quae dicebantur sitienter percipere pervalens, melliflua sibi tradita ab eodem solus cum codice suo relegeret dicta et, ingravescente subito somno, fessos sopori dedisset artus, ut denuo quasi renovatus agiliorem posset capescere intellectum, ecce serpens gelidus, sole calescente, caveis suis circulos suos explicans erupit, atque ex lingua trisulcata ictum acutissimum vibrans, morsu pedem ejus cruento guttulas commiscens ferit virosas. Quo statim facto, callidus serpens argillosa quaerit latibula. Ille autem expergefactus, veneno jam non solum per pedem sed per cuncta non paulatim grassante jam turgescentia membra, pergens ad magistrum suum pedem ostendit, initium causamque doloris nesciens.
[Fol. 41 v°] At sanctus Uuinualoeus, pedem cernens ultra quam credi potest distentum et cetera membra jam pre tumore candescere incipientia : « Ubi hoc, inquit, frater carissime, antiqui hostis potuisti invenire vestigium ? » Ille autem deplorans ait : « Nescio, domine ; unum autem scio, quia nisi adjuves me extremum funditus miserabilis sortis, proh dolor, non visurus adolescentiae vel aetatem juventutis, miser et indignus, ante unam etiam horam persolvam debitum. Aut si tibi tantum in nos, inquam in tuos, ferreum pectus et dira precordia et tanta crudelitas, cur argento lenior lento in alios ad misericordiam promptissime molliris ? cur lilio mollior in ceteros flecteris? cur auro clarior purissimo in quosdam renites? cur rosa flagrantior in exteros redoles? Qui igitur erga [Fol . 42] extraneos multum es sollicitus, noli, queso, quasi dissirnulans, licet indignos, spernere et derelinquere tuos. Confido enim per te me posse, si tu vis, pristinam adipisci sanitatem, quia firma teneo fide quod quaecurnque poposceris dabit tibi Deus. » Et haec dicens, quasi jam exhalans spiritum, rnembris veneno jam defluentibus, ad solum prosternitur.
Beatissimus autem Uninualoeus, paterno affatus affectu, brachio protracto, ac modicum subridens·: « Tibine, inquit, somni jam excessit animo locus? Nichil nisi per somnum antiquus tibi potuit nocere inimicus. Mandaveram siquidem ne quis horam dormiendi, sicut nec comedendi vel bibendi, quaereret inconcessam. Nota tibi astuti serpentis, qui pervigil in rebus pessimis quaerendo quem devoret circuit, adhuc non fuerant machinamenta, [Fol . 42 v°] quia quamquam dormires, ille tamen nunquam quiescit ; qui, quanto securior fueris, tanto nequitiae suae arma preacuens, ungulam in cor non desinit figere. » Nec plura locutus, elevans illum manu dextera : " Vade, inquit, ostende michi locum in quo te illicitus corripuit somnus. » Nec mora, qnamvis debilis, urgente tamen necessitate, sui deputans et confitens culpam redarguente conscientia, perrexit ad locum et multum deplorans : « En, inquit, locum ubi me modicae miserum dedissem quiaeti. "
Sanctus denique Uuinualoeus, prostrato in oratione ad terram corpore, prospectisque circumquaque in circuitu omnibus locis ac tellure de cuspide baculi sui lustrata, quandam tandem invenit fissuram, ubi se lucifugus expersque veri luminis lubricus anguis occulendus atras semper amando [Fol. 43] occultarat latebras. Moxque ubi signa ejus inventa sunt clamat : « Quicquid laetiferi seminis in ista latitas rima, erumpe, perge foras, Christi edisce trophea. » Nec diu moratus, audito Christi nomine, squameus (mirabile visu) turgescente collo sibilans apparuit serpens. Sed statim crucis Christi vexillo confossus per manum viri Dei emisso, nil contradicens, contorsus nemine feriente, inexcusabilis miser interiit. Sanctus autem vir Deo gratias agens aquam petiit, et cum oleo infusa benedictione miscitans, infirmo pene veneno consumpto porrigit bibendam. Ac statim ejus qui pene mortuus fuerat extenuatis, prepropere rursus miro in modo redeunte per membra veneno, artubus animatis paulatim succrescunt vitalibus vires. Vir autem [Fol . 43 v°] Domini prudentissime ammonens caput serpentis ubi apparuerit esse conterendum, scilicet, aperte demonstrans pravo usui, ubi emerserit, cito resistendum, nil presumptive agens, gratias Deo una cum sanato puero et [cum] omnibus circumstantibus referebat laudes.
Sed pater ejus Fracanus hoc quoque audiens rniraculum, currens ad illum talia commemorat dicens :
« Nate, meae vires, mea magna potentia solus, te deprecor ut exores Dominum Deum tuum ut tale pestiferum genus nusquam in ista quae Breona dicitur appareat regione. » Sic denique, isto Deum invocante, factum est ut nullum omnino deinceps serpentium genus apparuisse dicitur in illa regione. Et si ab aliquo aliquando usque hodie hoc delatum fuerit, vel probandi modo, cito stridet quasi tridente confossus, et statim [Fol. 44] expandit se moriturum, prestante Domino nostro Jhesu Christo, cui est imperium honor et virtus in secula seculorum. Amen.

CAPUT XVI
De quodam ovium custode nimiis coruscationibus conterrito, sed ab eodem, sancto per revelationem erepto.

Set et haec ejusdem virtus aegregia non est pretereunda narrari. Nam, cum quidam ovium pastor, qui appellabatur Uuoedmonus, sub duce suo Quonethetho gregem sibi depositum in pascuis juxta silvam uberrimis pascebat, subito aere densa caligine quasi in uno vellere conturbato, ictibus crebro fulmineis corusco per caelum micantibus, vento, igni pluviaque turbidissime permixto, obtenebratis undique per circuitum omnibus, tantam non perferre valens aeris inclementiam, caecatus ad terram prosternitur pavidus. Sed [Fol. 44 v°] et oves, pastore suppresso, fugerunt ; custos autem pecudum, jam nocte, clauso diei lumine, omnia tegente, quando in se capite erecto reversus est, nullas nisi lupos pro illis circa se glomeratos vidit. Magno itaque tremore concussus, ait intra se : « Sancte Dei Uuinualoee, ne, obsecro, furorem horum contra me dimittas prevalere. Scio enim me ab his per te posse eripi. » Sed nec multum vir Dei inprecatus opem non distulit ferre poscenti; nam inter se et illos baculo reicientem visum [est] misero, ut postea referebat, usque mane sanctum stare Uninualoeum. Mane autem facto et sole exorto, sanctoque huic, fugato terrore, jam non apparente, tandem intrepidus fugitivas absque ullo discrimine ad statuta priora congregat et reducit universas bidentes. Ac statim, pecore derelicto, graditur [Fol. 45] sanctum adire Uuinualoeum, omnia narraturus quae per eum eidem in ista nocte facta sunt ; ac multum, transcendendo per campos, per viarum compita, perque silvarum opaca eo trauseunte multum reboantia, talia in aures ejus solo prostratus clamitat dicta :

 

Exametri versus heroici.

Sancte Dei, custos pecoris, pastoris et arma,
Qui vastans lyrcos depellis jure malignos,
Qui Christi electus rimaris dicta benigni,
Cum Christo presens qui largam dedis egenti,
Nil remoratus, opem misero, sed condita servans
Tecum, sed Christus ut velle tuum hoc operetur :
Dic, rogo, quis tibi similis nunc sorte potenti
Ultra hominum mores caelesti in corpore versans ?
O decus egregium patriae lumenque perenne,
Atque mei pecorisque simul de dente luporum
Servator proprii, sacrato in limine sistens,
Debitor, alme, tibi pro tanto munere reddo
[Fol. 45 v°] Dignas et digno Christo conamine grates.
Sed nunc posco tuum aeterno cum federe serves,
Alme, gregem pecoris jam cum custode miselli,
Uuinualoee, decens celsi jam cultor Olymphi.
lnsidiis latronum pulsis omne per aevum,
Nil inimica michique meisque simul valeat sors
Dura nocere, rogo, custos sed perpes in horis
Adsis, o preclare, meis, tu santle, diurnis.
Commoda quaeque feram, te largitore, recepta,
Aut si lapsa semel fuerint adversa peracta,
Te retrahente michi puto haut aliter retro tracta,
Nam Christi famulum Domini omnia tanta sequentem
Certus sum, claris qui semper presidet aulis.

Finitis versibus, de prosa incipit.

Haec vero vir Dei a rustico viro audiens, stupefactus pre confusione, mitissime laeto (more solito) animo auferre a se nitebatur hanc virtutis laudem, sed idem secum rusticus ammirans ait : « Miror te virum prudentem, veri Dei sequacem, [Fol. 46] velle dona auferre christicolis, quae per te, non solum propter tui sed propter aliorum profectum, Deus concesserit. » Et talem hoc modo concludens sermonem ; « Iste est, inquit, non alius, qui michi notissimus pervigili apparuit in ista preterita nocte vultus. » Sed sanctus, tali confusus questione factus, nichil rustico obponendum reperiens, ab hoc quoque miraculo, Deo monstrante, etiam nolens revelatur apertius, atque protinus in cellulam suam, ut verba narrantis audivit, tacitus se recludens, quia quo se aliter occultus conderet non habebat, erubescens confugit. Sed et rusticus nunc laudes, interdum cum increpatione, Dei secretum mysterium celantis intermittere non desinit et praeces.

CAPUT XVII
Item de ejusdem visionis expositione.

[Fol. 46 v°] Cum autem haec erga rusticum agebantur, solus in oratorio nocturnis quiete vir Dei tenebatur vigiliis. Quid ergo dicemus ad haec? An ille, qui solus adhuc corporalis in oratorio stabat, statim ut invocaretur excitatus, corporaliter anxio in tribulatione posito videndus, ad rusticum, ut Abacuc ad Danielem vel Philippus ad Eunuchum, translatus sit ? An potius, corpore gravi immobiliter manente, spiritu ductus fuerit sicut beatissimus Johannes apostolus et evangelisla, qui, cum reclusus fuisset in Pathmo insula, propter verbi Dei amministrationem fuisse se in spiritu testabatur dicens : « Fui in spiritu in die dominico ? » Utrum et angelus, qui ei custodiendo in bonis semper actibus deputatus fuerat, effigie eidem simillima ex aere sumpta, [Fol. 47] apparuisse dicendus est ? Nam legimus in Actibus apostolorum, beato Petro apostolo de periculoso carcere per angelum educto, primum quosdam fantasma esse, caeteros vero nequaquam sed ejus angelum putasse. Hoc enim nequaquam dicerent, si eum habere angelum pro certo nescirent et quaedam quidem, quasi per ipsum hominem acsi omnino nescientem vel certe scientem, ministrare putarent, hoc bene jam docti dominico sermone : « Angeli eorum semper vident faciem Patris. »
His igitur a nobis tribus propositis, veniamus ad hoc quod forte verum esse aestimamus, hoc est illum certe spiritu ductum fuisse. Si enim hoc corporaliter transductus egisset, confiteri forsitan quod ei suggeritur non erubesceret. Si autem angelus ejus, quamvis imaginaliter, hoc fecisse, ipso absente, [Fol. 47 v°] credendus esset, hoc negare confestim videretur, quod sese nullo modo egisse memoraret. Cum vero hoc seipsurn spiritu egisse quod dicitur in mente recoleret, negare quae fecerat in promptu non habebat. Cum enirn carnis adhuc sarcina deprimi cerneret, hoc quod se spiritualiter gessisse meminerat fidenter explicare non audebat. Unum refugium habuit cum silentio, cellam suam. Dicamus ergo, dicarnus eum illuc esse, ubi fideliter invocabatur, spiritu ductum, sicut Heliseum prophetam qui, quamquam apud semetipsum in cubili suo rnansisset, puero tamen, qui post virum a lepra per virum Dei curatum quasi inscio magistro cucurrisset, revertenti cor suum presentaturn fuisse dicebat ad hoc quod in via fecerat. Nam cum pro munere nequiter accepto coram Domino [Fol. 48] suo stans redarguitur, idem interrogavit dicens :
« Unde venis, Gezi ? » Qui respondit : « Non ivit servus tuus quoquam. » At ille ait : « Nonne cor meum in presenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? » Quid enim hoc in loco nisi spiritus per cor designatur ? Quid enim ? Numquid nam credibile est ut cor tantummodo, quod quidem pars quaedam corporis est, corpore in cubiculo manente (corpus autem humanum grave esse pro conditione quis nesciat ?), ac non potius spiritus, qui naturae subtilioris est, transferendus credatur ad viam, aut nullo omnino modo translatus, nisi, dilatato desuperno lumine, quo perfrui consueverat (quod saepe solet in sanctis) animae visu elevatus ? Sed tamen iterum ab istud sentiendo revocamur dicendo : [Fol. 48 v°] « Nonne cor meum in presenti erat, quando reversus est homo de curru suo ? » Non enim presens fuisse cor in via, per quod spiritum significari diximus, cujus corpus interim in domo sua manebat, credi potest, nisi aliquo quocunque modo transferri vel moveri credendum esset. Ductus igitur spiritus, qui corde dicto intelligitur, ad viam est, cujus cor in presenti esse non dubium est.
Est et aliud in hoc sermone, si subtilius indagetur, non minus intelligendum. Dicto enim cor in presenti esse, seu moveatur sive non moveatur, vel hoc per quodcunque spiritus demonstratur, cujus Deus sessor et inhabitator fieri videlicet creditur, ad omne quod vult presentari non dubitetur, nam ubique presens est, et quem nichil latet, cujus ante oculos omnia aperta et nuda sunt. Sed, quem dignatur habere sedem, de illo ejus amplissimo et inexhausto [Fol. 49] luminis ac purissimo fonte potest et ipse, cooperante in eo gratia ejusdem, aliquid etiam magnum ac preclarum atque lucidissimum haurire, dicente Psalmista : « Quia apud te fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. » De hoc quippe fonte, si nequaquam quasi pregustando biberet, numquam diceret : « Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum : quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? » Et si ejusdem luminis, ex quo illuminari cupidus desiderabat, minime participem fuisse, quasi premonstrando ei quod sanctis postmodum daretur mentibus, recordaretur, non in alio psalmo subderet dicens : « Sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. » De qua ejus fontis puritate et luminis claritate potiti, poterant hi ambo predicti et transferri sine motu et moveri sine transitu : hoc est, et transferri [Fol. 49 v°] spiritu ad id quod laborabat adjuvandum ducendo sine corporis fatigatione, et moveri, hoc est, animo a Deo excitato ad illud quod inique condebatur condemnandum sine ulla vel corporis vel spiritus transmigratione, Deo in corde presidente et omnia immobiliter demonstrante, qui de loco ad locum quasi instabilis non est querendus.
Sed si quis multum sitiens cupit invenire eum, scrutetur cordis sui medullas, utrum Deo aptae sint ad sedendum, quia dicit : « Estote sancti quia ego sanctus sum. » Et si congruas Deo sedes inveniri in se viderit, Deo gratias referat, quia non a se sed a Deo hoc esse operatum constat.Et si esse se adhuc imparem hujus muneris cernat, emundare interiora vasis sui, id est secreta cordis, diligentius studeat, quatenus Deo habitaculum fiat, dicente apostolo : [Fol. 50] « Dei agricultura, Dei aedificatio estis ; an nescitis quia Dei templum estis et spiritus Dei habitat in vobis ? »

CAPUT XVIII
De Fracani et Riuali, Domnoniae ducis, propter suos caballos velocissirnos ludicra contentione, et de virtute quae ibidem facta est rnirabili.

Sed ne tardius in istis exponendis inherendo iterum religemur, ea potius quae de hujus sancti virtutibus caepta sunt persequamur. Nam et hoc quoque ejusdem egregium opus videtur nobis non esse sub silentio tegendum, quod, dum in aperto auribus beatitudinis vestrae diligentissime intentis coram expositum et delatum fuerit, maximum spero, pre omnibus quae jam de isto dicta sunt, spectaculum prebiturum. Quamvis [Fol. 50 v°] enim mirari non inmerito potuisset caeci lumina restaurari, oculum ab alite jam ab hesterna die comestum reparari et raptorem (quod non minus mirandum) adveniente Christi vero medico illesum reservari, et peremptum a serpente jamjamque moriturum ad vitam reduci, - plus tamen exanime jam corpus, eodem invocante, refoveri atque animam jam paenitus e corpore elapsam reduci mirandum esse decerno.
Quadam itaque die, dum contentio ludicra inter Fracanum ejusdem genitorem et Riualum, Domnonicae partis ducem, equorum suorum velocissimorum causa, orta fuisset, cursum pene aquilarum, ut etiam tunc dicebant, assimilantium (nam quisque horum alterius sonipede suum ferebat esse excellentiorem spatio cursus emenso), conventio [Fol. 51] diei condicti, in qua quisnam eorum promtior fieret probaretur, amborum consensu facta est. At tunc, plurimis tam nobilibus quam ignobilibus ad spectaculum istud congregatis, levissimi in equos pueri trepidos, micantibus auribus, vix pulverem pre velocitate sui summum contingentes, artificiosissime ad cursum bene edocti conscenderunt. Plurimorum igitur equorum cursu concepto, quia non tam [cito] byrundo flexuosa, neque accipiter columbam persequens, neque omnino, ut fertur, omne falconum genus aera findere vacuum aliquando visa sunt quam isti cornipedes, ut vix, dromedariorum more currentium, differentia a prospicientibus inter sessorem et sessum pre cursus alacritate agnosci potuisset, - cunctis una se certatim moventibus de loco agonis, illos a sinistra, hos autem a dextera, ipse in directum [Fol. 51 v°] medius currens solus Fracani caballus omnes antecellit. Puer autem a quo regebatur Maglus, Conomagli filius, Fracani nutritoris, appellabatur : cujus subito casus meror omnium circumspicientium fuit.
Nam, cum ferre impetum currentis equi non valuit, inter acutissimas petras concidit. Cujus statim corpusculum, membris per omnia fractis et miserabiliter collisis, jam sui acceperunt mortuum, antea multum laeti, nunc vero tristes effecti. Quem sui flebant parentes, et os ad os confingebant, atque omnia membra particulatim recompaginare nitentes, studium gerebant incassum. Plorabat quoque precipue et Fracanus, cujus reatu omnia quae accidissent mala contigisse ferebat, et totus undique promiscui sexus ploratu cum alto gemitu et ejulatu repletur aer. Tandem, cum sufficienter modum dedissent fletui lassescentes : [Fol. 52] « Tollite hinc, inquiunt, eum ad sepeliendum, nam nichil aliud debetur mortuo jam facto nisi sepulchrum. » Illi autem qui prius sancti Uuinvaloei audierant atque noverant virtutes dicebant : « Vere si modo huc sanctus noster Uuinualoeus adesset, revivisci et iste quidem puerulus potuisset. Nonne etenim qui caeco visum et fraudatae lumine eundem reverti oculum antea raptum, et moribundo jamjamque veneno serpentis grassante curam adhibere valuit, posset, si presens invocaretur, facere ut et hic quoque mortuus resuscitaretur? Non enim minus ista agere quam mortuum suscitare. »
Ceterum dum haec dicebantur, Deo agente, (plus enim illum tribuere quam rogatur etiam et nos ingrati pro certo scimus, et ea saepe concedere quae nec cor nostrum infidum audet [Fol. 52 v°] postulare) sanctus in presens visus est adesse Uuinualoeus. Qui mox, videns vultus illorum mestissimos (sed ubi visus est, cunctos meror, spebus intentis, refugit) nichilque interrogans, quippe omnia sciens : « Recedite, inquit, non est mortuus puer sed eger jacet. » Illi autem qui antea inaniter tumultose fluctuabant frigidi, exsangues pene effecti, ignorantes quid agere deberent, primo sanctissimi viri aspectu jam ad modicum animo elevati, et hoc quoque dicto ab ejus ore audito magis magisque calefieri incipiunt et confortari, credentes a Deo missum esse, sicut de ejusdem sorore actum fuisset, ad hoc quod confidentes eundem posse prestare rogabant agendum. Nam illum, Deo operante, audierant et viderant fecisse virtutes. Sed non frustra confisi, [Fol. 53] meruerunt cernere laeti quod diu tristes desiderabant et sperabant. Illis enim recedere pusillum jussis et globum in circuitu ad videndum quid ageret facientibus, mox, ut fidem illorum ardentissimam aspexit, dexteram exanimis defuncti comprehendens : « Dominus, inquit, Jhesus Christus, qui te cum non eras plasmavit et carnem sumens ex Virgine immaculata pati pro te non dubitavit, resuscitet te : cui, si sicut oportet petatur, nichil impossibile est. » At tunc puer qui mortuus fuerat, quasi de quodam gravissimo somno excitatus, statim surrexit, atque exinde cum suis domum remeantibus, gratiarum Deo et sancto Uuinualoeo actionem in commune referentibus, sanus atque incolumis equitavit.
Dehinc, miraculorum cumulis, eruditionum sermonibus, morum exemplis, per universam terrae Armoricae regionem [Fol. 53 v°] celebre factum est nomen ejus, prestante Domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et potestas et imperium in secula seculorum. Amen.

CAPUT XIX
De alta cogitatione quae in cor ejus irrepsit ut sancta loca in quibus sanctus Patricius fuerat conversatus inviseret, sed ab eodem ammonitus in somnis ne vagaretur et solummodo sibi in ista Armorica sufficere manere terra.

Et ecce non longe post has et alias plures miraculorum multitudines, quadam nocte, dum se post laborem consuetum, expleto completorio, modicae quieti dedisset, haec ei subito inhesit cogitatio ut sancta loca, in quibus sanctus Patricius habitaverat vir prudentissimus atque plene catholicus, inviseret, et ejus disciplina atque exemplis quasi discipulus frueretur aegregius. Qui non [Fol. 54] ante multum temporis, quasi candela lucidissima in alto collocata amplissima aspergens lumina, cunctas Hyberniae insulae illuminarat aecclesias, et non solum illas, sed etiam totius mundi omnes ad quas fama ejus meritumque deferri potuisset, tam fortis contra hereticos eradicandos et mundi perversores quam mitis et humilis in bonos et veros Christi cultores. Nam omnes magos atque ariolos totius insulae predictae, quamvis callidissimos, suae tamen doctrinae cum orationis virtute gratia prosternebat : aut hos sine ulla cunctatione ad interitum perpetuum, nisi Christo citissime perversa opera sua corrigentes converterent ; aut hos, si prava opera perfecte penitendo derelinquerent, mercedem illis a Christo optatissimam promittendo, ad vitam secum [Fol. 54 v°] ducebat sempiternam. Et quosdam quidem volentes, quosdam autem nolentes, nullum autem pene intactum relinquens, omnes tandem convertit ad Christum. Hujus ergo viri excellentissimi opinione longe lateque diffusa incitatus, differri se nisi usque in crastinam diem posse nullo modo molitur, sed cum mercatoribus transmarina negocia ausportantibus, ventum in portu serenum expectantibus, simul pergeret et transmigraret ad Scotos.
Haec autem eo cogitante, apparuit ei eadem nocte in somnis vir splendidissimus, quasi habitu angelicus et quasi in capite coronatus, et dixit ei : « Sancte Dei Uuinualoee, vigilas ? » Qui respondit : « Ecce adsum ; quis es tu, domine ? » At ille : « Frater, inquit, karissime, non sit tibi cura tanta enatare maria, tanta terrarum perambulare spatia. Ego [Fol. 55] sum Patricius, quem cupis adire ; noli vexari. Omnia quaeque desideras nosse in solo alieno, poteris et in tuo manens pro certo scire. Sed hic non multum inhabitabis, nam Deus ipse Christus, cum jam ita sit, magister tui aderit. Cur Christus sedem sibi dedicatam, id est pectus servuli sui, odoriferis mirae pulcritudinis non sculperet et exornaret gemmis, id est, virtutum nutrimentis ? Habes Vetus, non nescio, et Novum cum scientia docili Testamentum ; in his semper et quae ex illorum radicibus germinant vive et meditare : nichil aliud, dico tibi, necesse est querendum. Habes et amantissimum patronum, cujus dulcia quasi mel in ore tuo semper redolent verba ; habes et nostri, quem vidisti et audisti, normam. Igitur, hanc etiam sequens, sed tamen hic non longe inhabitaturus, habes et in tua quod volebas querere [Fol. 55 v°] in aliena terra. Ne ultra, queso, quaeras ; sed vade, quere locum cum aliis quos tibi dederit magister tuus, apte tibi, sicut ipse scit, convenientibus. Sed illorum memento et aliorum in futuro plurimorum quia doctor et dux eris. Nostri tamen presentiam quantum vidisti sufficiat tibi ; sed memoria nostri et, quod eo multo plus majus est, Christi, nunquam recedat a corde tuo. » Haec et alia plura postquam locutus, quippe omnia docens quae agenda regulariter essent, cito ab ejusdem oculis evanuit.

CAPUT XX
De ejusdem visionis relatione apud pium magistrum et pia ejus responsione.

At ille impiger omnia magistro ex ordine cogitationis suae nec non et visionis relaturus, cellulam ubi ipse solus dormiebat, legebat atque [Fol. 56] meditabatur, mane facto humiliter adorans adiit, atque, petita primo benedictione et data dicendi licentia, [locutus est]. Hoc enim semper in usum habebant ut, si non necessitas nimia aut utilitas multum necessaria cogeret, omnino non loquerentur, maxime autem horis silentio dedicatis, scientes procul dubio mortem et vitam in lingua esse deputatam. Omnia haec audiens recolentem, pos­quam paululum conticuisset et apud semetipsum quid haec essent deliberasset, senex hilari vultu respondit ad illum : « Tunc igitur adhuc furto es satiatus ? » Ille autem nimio rubore confusus : « Quali, inquit, furto ? » Tum senex : « Visendi, ait, Patricium, te nemini prius indicante. » Ille dehin : « Tali me confiteor furto satiatum. Ex quo enim haec michi adhesit cogitatio, donec [Fol. 56 v°] ille pervisum hunc quoquo modo apparuit, totum cor meum amore quasi ardenti igne comburebatur, et modo ex memetipso didisci quod vere dictum est ignem esse caritatem. Nunc vero, postquam ejus visione pariter et allocutione fruitus sum, quamvis amor verus non minus semper permanet, tamen anxiatio cordis magna ex parte quievit. »
At senex : « Divina haec revelalio est, non ficta temptatio. Noli, ait, timere, sed vade ; nichil diu retractans, imple divinum mandatum quod tibi per sanctum virum transmissum est. » Et multum deflens adjecit dicens : « Tibi dabo quos michi dederat Deus, undecim discipulos, viros post te secundum cor meum, in omni opere Dei promtissimos. Et nunc, post vos, miser ignoro quid eligam, mori an vivere. Felix tellus, [Fol. 57] ad quam splendidissimae mittimini stellae, maximam singulae sufficientes magni mundi illuminare partem. lnfelix autem ante alias quae, postquam enutrivit vos, quasi mater orbata spoliatur a vobis. Spoliatum ergo vestrum quod fuit relinquitis monasterium et meipsum, jam decliviori aetate squalentem, orbatum, consolari a nemine recepturum. » Atque unumquemque ex undecim post sanctum Uuinualoeum, insertis ab invicem duobus brachiis, cum corde suo complexans, dato amantissimae pacis cum lacrimis osculo :
« Gaudeo tamen, inquit, propter quod vos Deus elegit, licet michi subito carnalis hanc quidem mesticiam suggereret affectus. Valete, valele, pacem habete. Quis enim tam haebes ita velit Dei resistere voluntati, cnm nichil a se boni possit, sed ipse Summus ex abundantia bonitatis [Fol.57 v°] suae corda adherentium ejus testimoniis replet bonis : qui antequam incipiant ipse accendit, et cum accenderit nutrit, et cum nutrierit custodit. Pacem inter vos, caritatem non derelinquentes, habete. Nichil igitur de his quibus homo a Deo prohibetur in terra sollicitantes (nam et ipse qui vos creavit, si vestrae illi placuerint viae, cuncta vobis prestabit oportuna), lectioni cum humilitate - ne quis propter suam scientiam infletur, quam non a se sed a Deo sibi datam non nesciat, - vacate. Operi manuum cum cordis contritione et humiliatione, ne quis ex arte sua humanum quaerat favorem, inservite ; neque dupliciorem inde ambiat honorem quam ille qui nescit. Nam idem Deus, qui operatur omnia in omnibus, utrumque fecit et qui talem artem illam scit et qui nescit ; et interdum evenit, [Fol. 58] Dei dispensatione, ut qui modo indiget in hoc abundet in alio, et qui modo in isto abundat in alio indigeat; nam omnium simul artium expertem, ut puto, neminem Deus fecit, sed unicuique aut unam aut duas aut etiam tres vel aliquoties plures quibus pasci possit concessit, ut glorietur Deus per omnia in omnes. Orationi cum jejuniorum vigiliarurnque continuata, secundum regularem et antiquam patrum mundi hujus contemptorum traditionem, moderatione instate. Quid igitur ulterius immoror ? In his etiam tribus sententiis, si bene denodetis, omnia quae hujus vitae quam cupitis pertinent comodis vel sive active, sive speculativae, sive pariter utrique operam velitis dare, continentur. Haec autem apud vos semper, cum stabilem Deo prestante inveneritis [Fol. 58 v°] locum in quo haec operimini, retinete, quae vel a me vel vidistis vel didicistis agi, vel a sancto Patricio quae jam tibi ostensa sunt, vel a quocumque agiographorum sectatore catholicorum doctore ostendenda. »

CAPUT XXI
De figmentis girovagorum vitandis.

« Caeterum vero figmenta et novas adinventiones, quae non habuerint firmam de sacra Scriptura radicem, nolite recipere, et eorum fabulas qui per multas vacillando discurrunt regiones, qui multum bibendi et comedendi - quasi caritatis gratia, ut illi mentiuntur, vel fratrum vel hospitum adventu, sive alicujus diei solempnis quamvis magnae vel parvae interventu, vel aliter alicujuscunque causae merito, absque ulla mensura sed quantum postulaverit venter, falsas introducunt ad monasteria bono [Fol. 59] more stabilita auctoritates, non de sacrae Scripturae scrinio aut de sanctorum patrum exemplis vel scriptis, qui normam vitae rectissimae duxerunt, haurientes. Sed si mendatium illorum a probabilioribus intentius discutiatur, illi lupi sub ovina pelle latentes, se quasi humillime, immo fallacissime defendunt, vel quasi scorpiones, quorum mos est ut, dum palpitando ore blandiuntur, cauda cito venenosa perimant. Isti autem quasi ore palpitant ; dum ad male agendum suadent, quasi cauda percutiunt : quia, dum corda fratrum simplicium quorumque secum pariter ad inferos pertrahunt (horum malae suggestionis perpetratae retributio, nisi legima satisfactio subsecuta fuerit, paena est sempiterna), se vidisse haec dicunt ita concessa fieri in monasteriis longe positis, [Fol. 59 v°] ubi falsae eorum dictionis non possit argumentum ab auditoribus probari, ad quae longe transmigraverunt vel habitaverunt in illis. Horum ergo, ut probaveritis, devitate consortia, aut loco, si fieri potest, aut conversatione ; utrumque enim, id est et loco et conversatione, vitare illos multum proficit, quia non solum non edificant sed etiam multum destruunt. Horum autem versutiam ex hoc dinoscere poteritis, quod nullus eorum boni operis exequitur fructus, nisi tantum per hypocrisin, et hoc ipsum non incognitum diu peritissimis erit. Hoc est enim et hujus argumentum, quia non idem status longe permanebit sed per singula tempora movebitur. Nam hoc esse hypocritarum opus constat multum incipere et imperfectum cito relinquere. Quod autem sanctis bene suffultum patrum autoritatibus [Fol. 60] videritis non discrepari, illud non rennuatis accipere, sed (prius bene considerato, ne quid non cum consilio discussum agatis, ne postquam factum fuerit paeniteat vos) non solum cum Deo gratiarum actione suscipiatis, sed cum humillima supplicatione petatis. »

CAPUT XXII
Item de extrema magistri valedicentia.

« Satis igitur hac nostri ammonitiuncula contenti (et quod semper Deus per augmentum in cordibus vestris plantet !) Deo per omnem quam ituri sitis viam ducente atque per omnem quem caeperitis locum protegente, inaltato crucis signaculi vexillo atque ex nostro firmae pacis osculo sigillato, ô Christo socii michi quoque karissimi, pergite. O tantum mei, quando cum Christo regnare ceperitis, recordamini ! Sed ego non aliter, si prius sublatus fuero, non ero immemor vestri : prestante [Fol. 60 v°] Domino nostro Jhesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per cuncta seculorum secula. Amen. »

Explicit Liber primus.


INCIPIT EJUSDEM CONCLUSIO VEL SUBSEQUENTIS PREFATIO.

Hactenus in isto libello pauca de plurimis quae in teneriori quidem aetate peregerit signis, sive ex antiquis recolligentes scriptis, sive ex majorum relatione venerabilium, dictis elucidare prout potuimus curavimus. Haec autem quae de beatissimis ejusdem actibus, quos jam robustior aetate et merito perfecerit, a bene scientibus discentes, sive ex scriptis, sive relatu cognoscimus, aliis adhuc non plane scientibus depromere, prout ipse Dominus noster Jhesus Christus concesserit, si vita comes fuerit, in subsequenti codice prosequemur : aequum rati hunc tali debere concludi termino, quo finem [Fol. 61] conversandi huc usque discipulus habuit in eo quo imbutus fuerat loco ; justum vero [illum] incipi oportere cum jam, aliorum preceptor existens, mutans loeum non morem, sed meliorans, egrediens a magistro, doctor ceperit perspicuus haberi.

Explicit praefatio

LIBER SECUNDUS

CAPUT 1

De egressione ejus, a predicto seniore permissa licentia, cum undecim fratribus, et de ejusdem familiari ammonitione, dum iter agerent, quomodo se contra insidias antiqui hostis tam caute agerent.

[Fol. 61 v°] Postera autem die, post talem allocutionem, egressus Winualoeus [Fol. 62] cum undecim fratribus sibi traditis, accepta a patre eximio [sibi] et suis predicto benedictione et data invicem mutuo multa copia benedicendi, ignarus quanam in parte se verteret sed Dei fretus auxilio, cuncta ejus dispositioni committens et gubernatui, iter beatum beatus perrexit, non tamen hoc solum quod corporalibus carpi videtur pedibus, sed illud potius quod, elevatis bonorum morum actionibus, spiritualiter pergraditur gressibus. Quamvis enim honorifice in loco predicto vitam ageret aegregiam et paene, licet inter coenobitas habitaret, anachoreticam, tamen angustiorem in eo quo ossa ejus sacra nunc condita sunt aggressus est semitam, in quam nemo, quamvis raro, ex tunc et nunc ausus est sequi illum, sicut, si Deus siverit, in subsequendis demonstrabitur.
Sed non ejus regula, quam suos docebat [Fol. 62 v°] discipulos, ejus tantum vel vita vel conversatio fuit ; nam, quam suis dat et precipit regulam, vivendi transiliit sublimitate. Quod tamen si quandoque pervenerit, non statim ad generalem formulam referri debet ; non enim a parte minima, id est de consideratione paucorum, sed ex his quae multorum, immo omnium, subjacent facultati universalis est regula proponenda. Si qua vero rarissime atque a paucissimis optinentur, ac possibilitatem communis virtutis excedunt, vel supra conditionem humanae fragilitatis naturamque concessa, a preceptis sunt generalibus sequestranda nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. Regula enim dicta est eo quod dirigat mores, et quia plus minusve aequiperat. Plus enim destruit deterrendo, minus non aedificat tabescendo. Utroque itaque evitato, quod mediocre [Fol. 63] et. temperatum fuerit magis magisque crescit et in altum tandem bene porrectum consurgit. Hoc autem superius devitans, et istud mediocriter ex sanctorum patrum sumens sententiis, sive Basilii, sive Basilii, sive Penuphii ceterorumque aeque catholicorum, dat eis quod cuncti vitam volentes ducere sanctam, quamvis non absque labore et quidem grandi, communiter sine ullo ambiguo, Deo favente, possent peragere.
Ille autem solus athleta ad pugnandum contra hostem invidum electissimus, velut impiger miles dux belli, qui cunctas e regione antecellit et cum stridore incitat ad pugnandum legiones, utraque hostium in procinctu acie jam cominus apparentium stante, inter sese invicem clangentibus utrinque raucisonis tubis bellum cientibus jamjamque aggredientium, et hos statim, inito conflictu, aut hos [Fol. 63 v°] terga verti necesse est ; tum corda pavidorum momentatim tremunt, audacium tamen vibratis acriter contis sese acuunt : ille autem, sine ullo intentionis suae motu, nichil aliud nisi superare hostem cogitans, nec spolia adhuc distribuere quamvis obtima, aut hortando suos cingit, aut inter eos multa munera daturum se promittendo interfit si superare non superari queant, aut congregando et confirmando subsequitur, et tamen tum demum sese in hostem coram illis ultro ingerendo antecellit, hortans omnes de hac re non dissimiliter sic ita facturos. Ita sanctus haud aliter Uuinualoeus, omnibus diebus, horis atque momentis, vel dictis sive exemplis corda suorum non cessat premonere discipulorum contra antiqui hostis seducta, et dura [Fol. 64] et mollia et aspera et lenta, fortissime et vigilantissime pugnare esse parata, hoc aiens modo :
« Nam dum quasi palpando mollescit, ipse tunc ferit ; dum bona promittit, mala prestat ; dum vitae longevitatem ammonet vel suggerit, proximus homini decipiendo finis est ; dum suggestionibus quasi multum profuturis animum pascit, nichil est quod sperari debeat ; dum allusionibus fantasmaticis terret, nichil est quod vereri oporteat ; dum quasi audendo viget, tunc infirmissimus est et facillime superari quitur ; dum vero quasi fugiendo mitigatus abscedit, tunc audacissimus rebellis est et, nisi per orationem et jejunium cum opere manuum frequentato, et per mortis aeternae recordationem et Dei miserentis misericordiam, et per totam in Christo conversam intentionem, [Fol. 64 v°] expelli, nequaquam potest. Totius iniquitatis et perditionis vas est. Qui cum silere putatur, mox rapere cernitur ; non dormit, non quiescit, nichil quaerit unde pascatur nisi ex hominum animabus perditorum. Cui tamen si forte restiteritis, non solum contradicere, verum etiam prosternere, totum conversi in Christo, illo auxiliante, poteritis. »

CAPUT II
De egregia ejusdem laude et virtutum distributione atque unita conjunctione.

O beatissime Winualoee, plus mirari quam imitari vales, tam sermone splendens quam operibus fulgens, in docendo prudentissimus, in custodiendo quae doces et demonstrando vigilantissimus, et tamen tuam doctrinam exemplis fulcire non desinis. Plus opere, quamvis ex utroque, quam verbo aedificas ; monita factis [Fol. 65] precellis, quia non tantum tibi quod aliis jubes agere sufficit, sed ultra pene vires omnium post apostolos conscendis. Quis enim tam mitis in erudiendo inveniri potest ? Omnes tamen tibi coherentes aedificas. Quis in omni sermone tam cautus, opere tamen ferventissimus ? Quis in omnibus tam clemens, omnia, quasi prudentissimus dispensator, secundum quod tempus postulat aut res, faciens ? Nam quosdam verborum refectione enutris, quosdam autem bene vivendi exemplo informas; alios cur tepide pigritantes sederent improperans, paterno affectu ad studium bonae actionis mores corrigendo incitas ; omnia omnibus, sicut ait apostolus, factus, ut omnes in Christo lucrifaceres. Aut enim leniter monendo, aut obsecrando aut increpando, aut interdum, si necessitas urgeret, paenas comminando, omnes ad Christum niteris conciliari. Quis umquam in suos, omne judicium misericordia [Fol. 65 v°] exaltans, tam suavis et dulcis inveniri potest ? Nichil tamen neglegentiae inconsultum ducens, ne aut propter remissiorem misericordiam segnicies et mala securitas et inde superbia nasci vel enutriri posset. Ex quo tamen cunctis clementior et moderatior apparuisti, tibi soli inclementior fuisti ; universis quasi mater honorificata benignus, tibimetipsi gravis et amarus.
Nemo sic suam ab infantia domuit carnem : homo vivens in corpore, cotidie propter arctissimam vitae conversationem mortuus, cotidie propter spem in Christo firmissimam vivus, sicut scriptum est : « Propter te mortificamur tota die. » Mundum totum perdidisti, ut illam inter sanctos accipere merereris de optime ministrante promissionem Christi dicentis : « Quia super omnia bona sua constituet eum. » Perdidisti [Fol. 66] quoque in ista vita, quod majus est, et animam, id est afflixisti, non tribuens ei omne desiderium suum. Quamvis enim quis sanctus sit, tamen, dum in hoc corpore mortali positus fuerit, ad id interdum necesse est trahi quod saniori cordis consilio non vult, dicente apostolo : « Condelector legi Dei, video autem legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, » et reliqua. Ideo in ista vita mortali et tenebrosa perdidisti, ut illic ubi lux regnat et vita permanet invenires illam, sicut Salvalor preceperat : « Qui amat animam suam perdat eam, et qui perdiderit animam suam propter me in hoc mundo, in vitam aeternam habebit eam. » Igitur omnes vitae tuae actus paginis non possunt contineri, sed apud Christum, qui dat unicuique secundum [Fol. 66 v°] opera sua, possunt annumerari. Nam omnes, qui modo vitam et tunc etiam mortalem ducunt, merito antecedis. Ultra omnium pene mensuram vel vitam mortalium agis. Latam declinas et spaciosam viam, quae ducit ad perditum ; angustam supergrederis semitam, quae ducit ad vitam : non ut omnes quae tu facis, quamvis excellentissima, ita agere cogeres ; sed quibus virtus, si fieri posset, a Deo data suppeteret, multum suades ut ita agant. Nam nec omnes omnia possunt agere quae tu facis ; sed et qui minima et qui maxima agunt in te cuncta conspiciunt, te pastorem devotissime tota voluntate sequentes, quamvis non ita per totum operari possent.
Nam non ita uni omnia dona sua concedit Deus, sicut nullum [Fol. 67] iterum, ut in precedenti libello jam dictum est, expertem omnium omnino facit ; sed ideo te tam excellentem fecit, ut multi, exemplo tui prope vel longe fruituri, te quasi spectaculum haberent, ad quod aspicere semper deberent. Ideo autem non uni omnia, sed perplura dantur ei quem lucere aliis disponit, ne in superbiam elatus corruat. Hoc bene per Hiezechielem declaratur, ubi legitur : « Pennata animalia alas alteras ad alteram feriunt, » quia omnes sancti se invicem suis virtutibus tangunt, et sese ad profectum excitant ex consideratione virtutis alienae. Non enim uni dantur omnia, ut prefati sumus, ne in superbia elatus cadat ; sed huic datur quod illi non datur, et illi datur quod huic denegatur, ut, dum iste considerat bonum quod habet ille et ipse non habet, illum sibi in cogitatione [Fol. 67 v°] preferat, et rursum, dum ille hunc illud habere conspicit quod ipse non habet, ei se in sua cogitatione postponat, et fiat quod scriptum est : « Superiores sibi invicem arbitrantes. »
Ut enim pauca ex mullis loquar, isti mirae abstinentiae virtus tribuitur, et tamen verbum scientiae non habet. Illi datur verbum scientiae, et tamen virtutem perfectae abstinentiae apprehendere conatur et non valet. Huic libertas vocis tribuitur, ut obpressis quibusque profectionis solatia impendens ad defensionem justiciae libere loquatur, sed tamen adhuc multa in hoc mundo possidens relinquere omnia vult et non valet. Illi vero jam datum est omnia terrena relinquere, ut nichil in hoc mundo cupiat habere, sed tamen adhuc auctoritatem vocis [Fol. 68] contra peccantes quosque non presumit exercere. Et qui ideo plus loqui libere debuit, quia jarn non habet unde hoc mundo teneatur, loqui contra alios libere recusat, ne ipsam vitae suae quietem perdat. Isti virtus prophetiae data est multa, jam quae ventura sunt providet, sed tamen presentis proximi aegritudinem prospiciens atque compatiens non valet curare. Illi data est curationis gratia atque a corpore proximi molestiam in presenti orationibus repellit, sed tamen seipsum quid paulo post sequatur ignorat. Dispensatione omnipotens Deus sic in electis suis sua dona dispensat, ut et isti det quod illi denegat et alteri majus quod alteri minus tribuat, quatenus, dum vel iste habere illum conspicit quod ipse non habet, vel [Fol. 68 v°] ille hunc majus accepisse considerat quod sibi minus adesse pensat, dona Dei alter in altero, id est vicissim, omnes ammirentur ; atque ex hac ipsa ammiratione humilietur alter alteri, et quem videt habere quod non habet eum divino judicio sibi prelatum putet. Cui ergo tu, sanctissime, comparari potes, Uuinualoee, omnibus his donorum distributionibus plenus, mirandus in abstinentia, in verbi Dei scientia nitidus, in vocis libertate contra terrenas potestates strenuus, omnium terrenorum spretor firmissimus, rerum longum licet post tempus imminentium prescius, curationis gratia donatus, omnia haec et multo plura in teipsum complectens, quae divisibiliter in caeteris distributa sunt ! Cui similis estimaberis, cujus nec lingua nec vox neque ingenii humani [Fol. 69] facultas potest facta complecti ! .

CAPUT III
De ejus transitu per pagos Domnonicos et de loci inventione atque de ejus conditionis asperitate.

Hic igitur, - ut rursum ad propositum nostrum expeditius redeamus, ne fastidium gignere videamur tam longum protelando sermonem, et non tam longum quam verum, - per pagos ad occidentem versus Domnonicos transiens circaque Cornubie confinium perlustrans, tandem in insula quae Thopepigia nuncupatur cum supradictis comitibus prospere hospitatus est : locus, inquam, asperrimus, ad omnem ventum porrectus, mari undique pene et acutis rupibus precinctus, nulli humanae habitationi dignus. Illic ergo quibusdam casis et parvo oratorio instructis, hortoque [Fol. 69 v°] ad holera subministranda plantato, tribus habitaverunt in annis. Attamen ubi ad locum ventum erat jam dictum, statim singuli quasi apes ad alvearia voluntarie ministrabant. Sed quia nullo modo indignus conveniebat eis locus, non tam propter infertilitatem quam ventorum procellarumque immanitatem retardati contristabantur. Iste autem vir Dei, pro tantis hujus loci incommoditatibus suscitatus, suis illum querule poscentibus ut Deus incommodatibus eorum subveniret omnibus, uniuscujusque sinaxeos horis regulariter expletis, rogare consueverat Deum ut unus ex eis, quem Deus vellet, ab ista momentanea assumeretur vita, qui pro fratrum suorum interpellaret causis. Hoc autem in annis predictis [Fol. 70] non est exauditum, quia talem locum noluit Deus vel unius corpusculi discipulorum sancti Uuinualoei sepultura consecrari, sed ubi eorum caput quandoque quiesceret, ibi decentius cuncta illius membra collocarentur assumpta.
Erat autem quidam collis in medio insulae, super quem cum undecim sedere et dictare consueverat discipulis. Hinc vero silva conspicitur decora super monticulum posita, et vallis in medio constituta ad ortum solis conspecta ; sed magnum pelagus, cui fluvius ingens proprio nomine Ampnis jungitur, quasi fere bini miliarii spacio intererat. A vallis autem medio fundo, sole cotidie protinus exorto, quasi fumus in altum porrigebatur nebula, et locus inde cotidie aspicientibus laetissimus apparebat. [Fol. 70 v°] Ad hunc ergo locum deduci flagitabant. Ille autem tamdiu demoratus, ne vagandi culparetur vitio, donec illi de supernis aspiratum est stabiliter in eodem manebat loco, sed locum sibi poenitentiae dari cotidie Deum hortabatur petituros. Si quas autem ibidem peregerit virtutes, in patrum dignae memoriae venerabilium monimentis non repperimus. Quod autem firme et inreprehensibiliter, sive relatu, sive exemplaribus pro certo exanclamus, illud procul dubio intimare curabimus.

CAPUT IV
Item ad querendum alium locum de maris divisi transitu, et de fundo, lustrata valle, in medio ejus reperto.

Quadam igitur die, dum ex more solito super predictum [Fol. 71] collem, tercia hora expleta, in unum congregati convenissent, et locum ultra mare, ubi nunc sacrum corpus ejus cum innumerabilibus sanctorum sociorum requiescit corporibus, aspicerent semotum et pergendi ad illum haberent votum, facta prius oratione, dixit fratribus : « Tantusne inest vobis adhuc tam validus amor ut ad locum properetis illum quem diu desiderastis ? » Illi autem, pre confusione stupefacti, responderunt : « Domine, scimus quia homo Dei es ; sicut tua, ita nostra erit voluntas ; nos enim nequaquam nostram, sed tuam potius sequemur voIuntatem, » Ille autem mitissime ait : « Immo Dei, non mea, sequenda est. » Illi ad haec : « Tua a Dei non longe discrepat voluntas, quia quae placita sunt ei semper agis. » At ille : « Momentanea est, inquit, [Fol. 71 v°] et brevis vita hominis super terram : quam qui perfecte calcarit vita fruetur non decidua, » Illi vero ad haec : « Domine, demonstra nobis viam per quam itur ad illam. »
At ille : « Demonstravi, inquit, et iterum demonstrabo ; sed et nunc si vultis tantum proscindere profundum, et locum illum adire contemplatum - cujus vos etiam silva quasi invitans, si vestri aperti sunt oculi cordis, sese ve­tro flectens conspectui supplex adorat, - flexis ter genibus solo provoluti, Christum Dominum humiliter rogate ut, si dux et comes nobis adesse dignatur, vobis hodie signum demonstret notissimum. » Quo denique facto : « Teneat, inquit, unusquisque fratrum prioris precedentis manum, » At ubi haec dixerit, sequentis se tenens prioris [Fol. 72] dexteram, ceteris in eodem ordine ita agentibus, profundi maris ostium baculi percussit cuspide. Cujus cum ora sic tetigisset, Moysaicum post maris Rubri transitum cum undecim decantans ymnum, fretus Deo ducente, divisum glareis in modum callis intravit mare pulverei siccatis, muro utrinque circumdatus Tethico, aquis a superiori fluvii parte pendulis, ab inferiori autem in modum fugientis timidi retrusis, et sic maris profundi terminurn, nullo timore perturbati, siccis pedibus pertransierunt per siccum.

De hymno post maris divisi transitum.

Cum autem siccum, post maris divisi transitum, perambularent littus arenosum, hunc ymnum cecinere dicentes :

 

En modo hic est hymnus.

Ore canora canamus summo cantica Christo,
[Fol. 72 v°] Pontum qui magnum nos aperire facit.
Optime, quis poterit dignas tibi reddere laudes,
Indignis merces qui tribuis famulis ?
Omnia nunc Domini, Domino benedicite, facta ;
Laudibus ex alto continuis canite,
Angelicusque chorus cum caeli nubibus instans
Crates precelsis personet aegregias.
Lympha beata, poli quae celsa cacumina tranas,
Complexisque Dei viribus, haut sileas.
Sol quoque cum luna nitidisque simul ferat astris
Actibus eximiis praemia digna suis.
Imber, rosque, laresque, nivesqnc, geluque rigescens;
Noxque diesque, meo reddite digna Deo !
Lux, tenebrae, fulgur, nubes, tellus quoque, montes,
Colles, cuncta Deo germina concinite !
Fontes, pontus, flumina, bellua, piscis aquosus,
Omnis avis poli, bestia cum pecore,
Nati bominum, Domino, Israelque omnisque sacerdos,
Subjectique sui, flectite corda Deo !
Vitalisque simul flatus animaeque vigent quae
[Fol. 73] Ominibus sanctis spem teneant validam !
Sancti humiles, Misael et Azarias Ananiasque,
Cordibus erectis vociferate Deo !
Terraque cum precibus fundo moveatur ab imo,
Fundens ex voto dulcia dicta Deo !
Patrem cum Nato aequali laudemus amore
Et Sancto Spiritu contribuendo fidem.
Cuncta per egregia benedictus secula laude,
Summe potens, ampla magnificaris ope !

CAPUT V
De loci introitu et ejusdem situ.

Et ymno dicto, ingredientes silvam pergrandem super ora littoris sitam, lustrantesque vallem quae prius eis de longe apparuerat, invenerunt quendam in medio ejus fundum in rnodum fundae formatum, arcuatis utrinque montibus et saltibus quasi intercisum ; locum quidem quietissimum, silvis dumisque rupibusque acerrimis et precelsis aggeribus ex uno [Fol. 73 v°] latere circumseptum, ex altero vero mari et fluvio terminatum.
Nam, ut verbi gratia ejus formulam longe distantibus exprimam, per totum ab orientali et australi nec non et aquilonali plaga mari profundo cingitur, velut arcus cum maxime tenditur, reflexis interius geminis cornibus, ubi locum inter montes invenerunt sinuosos, id est ex australi et aquilonali plaga aequaliter procurvatum. Ab Occidente vero, saltibus montaneis de mari ad mare quasi nervus inter duo arcus cornua directus transversis superfertur, paulatim Orientem versus per declivia montis delapsus : ex qua tantum parte, id est occidentali, introitus est loci illius, et tamen non facillimus, per declivioris montis [Ms. B, fol. 44 v°] litoreum latus gyrans et declinans ad austrum, pergens ad orientalem sancti nunc monasterii portam. Nam facies ejus semper ad Orientem versus respicit, et nulla nisi una circumcluditur porta. Fossa namque et montaneis cum rupe silvis ex dorso jungitur ; mura autem in facie ex utroque porte latere munitur : ex quis duobus cornibus in longum quasi bine sagenarum alae extenduntur. Haec est itaque prima ala pontus, ad Circium Orientemque versus et contra estivum solis occasum descendens, Secunda autem ala fluvius predictus est, ad Eurum per flexuosos anfractus Flavoniumque ascendens et contra estivum solis ortum, usque ad montis Araegi latera.
Inest igitur inter predictum mare arcuatum, id est in modum arcus formatum, et saltum montaneum in modum lini a mari flumineo australi usque ad aquilonale mare transversum, locus quidam apricus et amoenissimus, atque ab omni pene vento, excepto paululum orientali, intangibilis, [B, fol. 45] velut quidam paradisus ad ortum solis splendide conspicuus, primum singulos per annos flores et germina erumpens, ultimo folia amittens ; locus inquam a Deo servitoribus suis preparatus ; hortus omnigeno florum colore decoratus, in quo non solum terrestres, sed celestes potius adquiruntur fructus. Atque boc quoque ex eo die privilegium semper usque nunc habet, quod nunquam femineus eundem locum cum omnibus septis ejus late per circuitum, quasi lege ex ore sancti Uuinualoei sancita, temeravit introitus. Illic ergo eo in loco tutissimo sedere maluerunt, Deum per omnia glorificantes.

CAPUT VI
De optimo fratrum servitio atque familiarissimo.

At tunc, velut apes ad apiarium multum sibi placitum ferventissime cum se una cum rege suo in unum congregarint preoptatum locum : pars enim per agros quosque dispersa flosculos carpit ; pars, confertis victualibus, remeat ad castra ; alia gluten tenacissimum prudenter amministrat ; alia modicas instruit cellulas admodum quietas ; quaedam mel stipat liquidissimum ; cetera vertit in caeram flores ; alia ore fingit natos ; [B, fol. 45 v°] alia collectum e foliis nectar includit ; quaedam regit ; quaedam sceptrum custodit ; quaedam regnat ; quaedam movetur ; quaedam sedet ; quaedam ad bellum, si necesse fuerit, semper habilis. Rex autem in medio tutus sedendo cuncta disponit, nullo turbandus negotio nisi prius totus grex perturbatus fuerit. Protinus enim vel ad mortem in causam regis ulciscendam sese immittunt, omne vitae suae commodum in rege conservando ducunt ; illo dempto, omnes adimi et dispergi atque finiri deputant ; illo servato, omnes conservari. Nulli tamen fores palatii pretergredi a vespere in mane licebit, exceptis atrii custodibus, nisi gravis causa ingruerit. Et si tamen aliqua conturbatio nata fuerit, non solum janitores sed etiam omnes, excepto rege cum curatoribus, ubi sonitum buccine clangentis audierint, mox pugnaturi e castris egrediuntur. Pacem non dant nec amant falsam ; cum pax, pax sit ; cum bellum bellum sit.
Sic non inaequaliter, cum predictum tenuissent locum, omnes ad laborem amantissimum prodeunt, Deo et loco ad quem venerant inprimis benedicto, in omne [B, fol. 46] opus monasteriale partiti. Nam quidam cum sarculis terram proscindere, quidam cum securibus ligna concidere et dolatoriis planare ; alii aquam a longe asportare jussi sunt, quia inaquosus et arenosus erat locus, licet preter hoc amoenissimus. Ille autem solus orationi vacabat. Nam idem opus ejus familiarissimum erat in divine semper legis meditatione orationi vacare.

CAPUT VII
De aquae petitione.

Dum autem quadam die, propter aquae longinquitatem et non solum propter iter lam longum quam etiam propter excessum a claustris monasterii tam separatum fatigati, coepissent illum rogare, consulte constituit eis ut ad predicta opera proficiscerentur. At, illis jussis ejus obedientibus, solus in claustro relictus est. Quid igitur ageret ? Nam, omnibus a se discedentibus, expandens se in oratione, stando deprecabatur dicens : " Domine Jhesu Christe, qui siccam rupem producere aquam sitienti populo tuo in heremo largiter jussisti, cujus aquam qui biberit fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam et de ventre ejus fluent aquae vive ; qui et ipse fons vitae es, digneris, [B. fol. 46 v°] quaeso, et huic parvissimo monachorum gregi aperire et dare fontem aquae, unde ministraturi in hoc loco sitim possint extinguere, » Haec ita ubi dixerat, quasi circulum in modum fontis de baculi sui cuspide fecit. Et ecce mox aquae largissimae egressae sunt, et fons patens liquidissimus apparuit, et statim oram termini sui excedens, contra solis ortum proliuens, litus appetens se dirigit. Fratres autem, dum haec faciebat, ibi non erant, Attamen post jussum expletum revertentes, videntes hoc quoque pergrande miraculum, multum gravisi sunt, et Deum etiam in hoc, sicut in omnibus ejus virtutibus, laudantes adorant, quippe quia vetera renovari miracula cernebant. Novus videtur paradisus jam veraciter dictus, ex quo jam in medio fons patet largissimus. Quae enim mens misera, licet mestissima, quam etiam si tus hujus loci non consolaretur valde decorus, modo jam non solum arboreis omnigeni pomarii venustatibus plantatus et holerum mirificis odoribus repletus, sed, quod multo majus est, sanctorum [B, fol. 47] fragrantia corporum illic pausantium decoratus, qui nequaquam prae multitudine ab aliquo possunt denumerari ?
Videtur etiam et novus Moyses in pontum transeundo atque in aquam, abjecta tamen ambiguitate, largiter ministrando. Videtur quoque et Aaron renovari virga, cum mare baculo tangitur et terra propter aquam petendam rumpitur. Jhesus quoque et Finees contemplantur omnia Moysi jussa complentes, cum isti a sui non discrepant dictis magistri, excepto quod quodam et tamen magno virginitatis privilegio magis isti fulgeant quam illi tunc fuere.

CAPUT VIII
De fantasmatica diaboli machinatione contra virum Dei, et quomodo ab illo superatus sit.

Inter haec autem tanta et ammiranda mirabilia, quadam nocte, dum solus in oratorio orabat, apparuit quoddam ingens teterrimum atque horrendum monstrum, maligna machinatione fictum. Erat itaque quoddam deformissimum, quasi quaedam imago ferro et fuligine conficta, plumis contexta fuligineis, pedibus celerrirna et alis pernicissima extensis ; [B, fol. 47 v°] interdum centum habens oculos flammeos, nunc vero nullum, sed haut etiam raro unum in media fronte fixum, in modum clypei maximi (mirabile dictu) rotatum, et totidem linguas totidemque ora et aures confingens ; nunc usque ad nubes se subrigens, nunc vero deorsum pendens cum pulvere descendens. Haec autem ita erat hujus imaginis talis compositio ex qua constabat. Caput quasi humanum, cum caeteris membris, inerat fictum nigredini Maurorum simillimum, cujus ex ore et naribus ignis et sulphur procedebat. Oculi ejus flamminei. Omnia tamen membra ejus pilosa erant quasi caprae ; pili quoque ferrei omnes inerant durissimi. Subtus quod erat collum in modum tibiae longissimum atque gracilissimum. Pectora autem ejus et brachia macilenta erant quasi tabe confecta. Pennae quoque alarum ejus oculatae erant per circuitum tabe defluentes. Pedes in modum hastilium producti sed gracilissimi atque nodosi, omnisque membrorum junctura quibus jungebantur nodosa valde erat. Hoc autem primum hujus imaginationis signum notissimum erat. Deinde, in omnigena transformatione se commutabat, aut nunc bestiarum ferocissimarum, [B, fol. 48] aut serpentium, aut beluarum marinarum, ut vel metu incuteret virum Dei. Tandem vero, cum haec horrenda nullo modo sensum servi Dei ab orationis intentione mutare cerneret, in verba sussannationis et conviciorum tam detestanda, quae non licet christiana eloquentia pronunciari, proruit. Haec itaque tam prophana per totam noctem videns et audiens, sanctus denique respondit dicens :
« 0 demens, profane, cur haec tam vana jactitas contra milites Christi ? An te latet quod perpetua ignis aeterni tormenta te manent eum sodalibus tuis ? Quamvis enim modo quaedam gravia jam sustines, majora tamen sustinebis cum Christus apparuerit, vita et legifer noster. At nos coronati laeti incedemus in conspectu Domini, cum tu, perdite pessime et perdende, ejectus et protractus, cum omnibus membris tuis debilitatus, damnandus perpetue mittaris in profundum inferni. Recordare sententiae, qua cum obprobio victus et sub pedibus omnium quos tu avertere nisus fueras calcandus interibis, ex ore prophetae exprobrantis et comminantis superbiae et nequitiae tuae prolatae, hoc modo dicentis : « Detracta est ad inferos superbia tua ; concidit cadaver tuum ; subter te sternetur [8, fol. 48 v°] tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo : ln caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis ; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.» Et paulo post : « Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria ; vir in domo sua. Tu autem projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus. Qui iuterfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci : quasi cadaver putridum, non habebis consortium neque eum eis in sepultura. Tu enim terram disperdidisti, tu populum occidisti ; non vocabitur in aetemum semen perditorum. » - Nonne ille ipse tu es, qui modo tam sordidam et tam detestandam indutus for'mulam, ab omnibus bonis, ut modo video, quantum valuerint magis vitandam quam sequendam, quondam primatum habuisse legeris inter angelos ; qui principum viarum Dei esse scriberis, [B, fol. 49] unde et ad comparationem angelorum archangelus es appellalus ? Ex qua tamen fiducia cecidisti, ul sine reparatione labereris. Cujus excellentiam prelationis propheta his annunciat verbis : « Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adaequaverunt summitatem illius. » Omne lignum paradisi non est assimilatum illi, quoniam speciosiorem fecit eum Deus. Tunc etiam, testante Deo per Hiezechielem, signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, no deliciis paradisi Dei fuisti ? Sed tamen, mox ut factus es, in superbiam erupisti et precipitatus de caelo es. Nam, juxta veritatis testimonium, ab initio mendax fuisti et in veritate non stetisti, quia statim ut factus es cecidisti. Fuisti quidem in veritate conditus, sed non stando confestim a veritate es lapsus, dum te per tumorem superbiae conferendum Deo putaveras. Sed non hoc solummodo contentus quod, le Deo aequalem existimans, excecidisti, insuper etiam superiorem te dicis, testante apostolo qui ait de Antichristo : Quia adversalur el extollitur supra omne quod dicitur Deus aut colitur. »
Haec autem statim ut audivit [B, fol. 49 v°] ab ore sanctissimi viri, spurcissimus recessit gravissimum relinquens foetorem diabolus, Frater itaque Tethgonus, cujus cella oratorio inerat proxima, tantas primo inter sanctum et diabolum audiens conflictiones, deinde consurgens ut plenius eventum hujus rei edisceret, tanta hujus maligni vidit figmenta et talia hujus sancti illi pessimo convincendo didicit responsa, atque sequenter fratribus suis revelavit. Illi autem haec audientes, magis magisque in omni opere bono accensi et magis cauti effecti, multum aedificati sunt, prestante Domino nostro Jhesu Christo, qui vivit et renuat in secula seculorum. Amen.

CAPUT IX
Item, de commemoratione quomodo a vicessimo aetatis suae et primo vixerit anno.

Dicturis igitur de ejusdem in eodem sancto loco mirabili conversatione, libuit nobis qualiter in aetate priori vixerit esse repetendum et tamen hunc usque ad locum esse differendum, ut, si possimus, utrum vitae ejus initia respondeant ad extrema pleniter doceamus.
A vicessimo itaque et primo aetatis suae anno usque ad obitum suum nunquam in aecclesia visus est sedere ; numquam tristitia dejectus nec laeticia [B, fol. 50] solutus, numquam alium irridens, numquam moderationis terminum excedens agnitus est, sed neque iratus aut turbulentus. Nam cum ab infantia sua sancto Budoco devotissimum exhiberet obsequium, cujus tam verbo quam exemplo instructus factus est juvenis religiosissimus, omnem in clero, cum adhuc in tali positus erat aetate, transcendebat gratia. Nichil enim arrogantiae, nichil superbiae de ejus sibi moribus usurpabat, sed in omnibus affabilis et benivolus, in terra positus, caelestibus aptum se moribus ostendebat. Erat enim aspectu angelicus, sermone nitidus, opere sanctus, corpore integer, ingenio optimus, consilio magnus, fide catholicus, spe patientissimus, charitate diffusus, orationi intentus. Quinquagenos namque ter cotidie particulatim psalmos consuescebat psallere, nunc in crucis modo, nunc immobilis statura fixus, nunc fixis provolutus genibus.
Haec breviter de priori conversatione dicta. Verum quoniam ad omnium operum ejus narrationem nec litera potest nec sermo sufficere, ad ea quae in loco sancto arctiora gesla sunt redeamus.

CAPUT X
De vestimento ejus cylicino.

[B, fol. 50 v°] Ex illa ergo die qua locum suum construere coepit, numquam indumento laneo vestitus est aut lineo, sed quibusdam caprinis induebatur pellibus. Et neque in lecto plumis vel vestibus seu etiam paleis strato jacuit, sed cum interdum brevissimo interrumperetur a somno, durissimis uti corticibus consuevit pro plumis ; pro peregrinis autem tapetibus pictis, arenis cum lapillis delectabatur admixtis; pro capitalibus sericis aul byssinis velluvio intextis, duobus tantum sublevari caput suum et pedes solidari faciebat lapidibus hinc et inde suppositis. Quid plura ? Quali indumento in die, tali et eodem induebatur et in nocte.

CAPUT XI
De ejus cibo.

His vero de indumento demonstratis, videamus et de victu.
Panem triticeum, nisi tantum ex quo confici sacrificium solebat, non comedit, sed modico vescebatur pane ordeaceo cum cinere ammixto aequali pondere librato, excepto quod, Quadragesime tempore, cum binis aut ternis non cotidie manducando abstinebat diebus, plus de cinere ponebatur, memor illius dicentis : [B, fol. 51] Quia cinerem tanquam panem manducabam : quamvis hoc alio sensu poterat traduci ad peccatorem jam peccata sua poenitentem, propter poenitentiae amaritudinem ; cujus vita preterita, quaa quanto dulcior fuerat illi in peccando, tanto amarior constabat in poenitendo, et propterea forsitan cineri amaritudo poenitentiae potuisset comparari : historialiter tamen, propter suae adflictionem carnis et majoris inde a Deo spem retributionis, intelligit voluit. Pulmentum quoque ejus hoc erat : ferculum ex eadem farina predicta aut ex oleribus confectum sed nulla impinguatum pinguedine, nisi tantum modice de caseo per aquam decocto utebatur sabbato et dominico die. Eodem quoque die et paucos, propter sanctam Resurrectionem venerandam, pisciculos sumebat. Sed neque carnem alicujus quadrupedis aut etiam volueris comedendo tetigit, nec pinguedinem ex eis in omnem suscepit usum, nisi quod de lacte effici posset, et hoc tamen solum bis predictis diebus.

CAPUT XII
De genere potus ejus, et de ejus monasterii arctissima conversatione usque ad annum Hludouuici piissimi imperatoris imperii quintum.

[B, fol. 51 v°] Poculum quoque cum amaritudine, secundum eundem prophetam sumebat dicentem ; Et poculum meum cum fletu miscebam. Quando enim quis ex recordatione delicti sui perfecte compungitur, illud iniquum quod delectabiliter gessit flebiliter plangit, et hoc est miscere cum fletu poculum. Hujus autem commatis et secundum historiam et secundum etiam interiorem sensum prudentissimus rimator, nullum omnino liquorem uvae neque mellis sed neque lactis neque cervisae sumpsit. Potus autem ejus tantum talis erat qualis ex aqua et arborum succis malorumve agrestium sive silvestrium condiri posset. Tali igitur tam ille quam sui potationis genere contenti reficiebantur. Vinum omnino, nisi quod tantum in sacrosancto calice Domini solebat consecrari, poenitendi causa nesciebant. Unde ergo isti tales liquores audiri in monasterio sancti Vuinualoei nec tamen unquam videri vel degustari potuerunt. Talis autem ars unicuique [B, fol. 52] eorum dabatur ut ex opere manuum cotidiano, sicut AEgyptii monachi, se posset in victu necessario contineri. Nam non solum monachorum, sed etiam heremitarum currebant per semitam.
Et haec quidem lex sive regula per tempora longa refulsit in isto monasterio, id est, ab illo tempore quo Gradlonus, quem appellant Magnum, Britanniae tenebat sceptrum usque ad annum Hlodouuici piissimi Augusti imperii quintum, Dominicae autem lncarnationis octingentesimum octavum decimum. At tum, cum jam ab infirmioribus quibusque refugi, propter difficultatem videlicet, videbatur : quippe quibus nec etiam cum tantis difficultalibus predictis sufficiens prebebatur indumentum, id est, nisi aut una tantum tunica cum melote et pedum indumento tam in die quam in nocte contenti forent, atque palliolo, si tamen proficiscendi necessitas urgeret, addito : contigit ut idem serenissimus imperator predictus, dum in eadem istius Britanniae provincia castra fixerat super fluvium Elegium, juxta silvam quae dicitur Brisiaci, haec manu propria dirigeret mandata, isto dicente modo.

CAPUT XIII
De precepto ejusdem imperatoris.

[B, fol. 52 v°] ln nomine Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi Hludouuicus, divina ordinante providentia imperator Augustus, omnibus episcopis et universo ordini aecclesiastico Britanniae consistenti notum sit quia, dum Matmonocus abba ex monasterio Landeuinnoch nostram adisset presentiam, et illum sive de conversatione monachorum illarum partium monasteriis consistentium sive de tonsione interrogassemus et ad liquidum nobis qualiter haec forent patefecisset, cognoscentes quomodo ab Scotis sive de conversatione sive de tonsione capitum accepissent, dum ordo totius sanctae apostolicae atque Romane AEcclesiae aliter se habere dinoscitur, placuitnobis ut sive de vita, seu etiam de tonsura, cum universali AEcclesia, Deo dispensante nobis commissa, concordarent. Et ideo jussimus ut et juxta regulam sancti Benedicti patris viverent, quae possibilis et laude digna est, et de tonsura capitis juxta taxatum modum cum sanctae Romanae AEcclesiae, quae per orbem terrarum dilatata est, concordent unitate : et eundem vivendi morem, [B, fol. 53] juxta quod in sancti atque eximii patris Benedicti regula scripunm est, in hoc monasterio praedicto teneant, et in subjectis ejus caeterisque nostrum plenissimum jussum exequi valuerint. Haec piissimi Hludouuici imperatoris precepta de manu ejus roborata.

SIGNUM SERENISSIMI Monogramme de
Louis le Débonnaire.
LODUUICI IMPERATORIS

Haec, eodem anno predicto, coepta est in eodem monasterio suprascripto regula patris Benedicti.

CAPUT XIV
De psalmodia ejusdem sancti, et quod non jam homo tantum corporeus, propter excellentiam virtutis, a multis putabatur, sed angelus.

Sed et hoc ejusdem sancti frequentissime opus fuisse narratur, Cum ceterorum turba in opere quovis partiebatur, ille solus frequenter orationi deditus occupabatur, aut cum jejunio mirabiliter extenso aut in psallendo nunc pedibus fixis, nunc genibus flexis, modo manibus expansis, Sed et in fine uniuscujusque psalterii, centena per singulos dies genuflexa faciebat et totidem per easdem noctes. Mundi despector, caeli amator, non jam homo corporeus cernebatur sed angelicus. Deum semper non corporeis sed spiritalibus oculis videre desiderabat, [B, fol. 53 v°] atque, secundum apostolum, dissolvi et esse jam cum Christo cupiebat, atque tamen gregem supportandum non recusabat spemque suam in omni negotio Christo committebat. Nunquam ejus os a spiritalibus ociosum visum est vel vacuum. Multi igitur ad illum caeci, surdi atque leprosi, claudi, paralytici atque demoniaci, et omnia infirmitatum, debilitatum genera deferebantur. Sed omnes, spe sua non fustrati, redibant ab illo curati. Jam per omnem Britanniae regionem longe lateque celebrabatur nomen ejus cum meritis, cujus vultum tanquam angeli splendentem ita cuncti nitebantur contemplari. Et jam non monachus appellabatur, sed angelus inter homines conversatus.

Hec autem VII capitula quae sequuntur per heroïcum metrum sunt composita.

CAPUT XV
De humili Gradloni, Cornubiensium regis, apud eundem et familiari allocutione.

 

Interea ad regem volitabat fama Gradlonum,
Celsi qui summa tenuisset culmina sceptri
Occidue partis, moderator Cornubiorum :
Magnum cui suberat protracto limite regnum,
Normannumque gazis, redimitus tempora mitra,
Detractis fulget, cunctisque potentior, ipsa
[B, fol. 54] Barbara prostrate gentis post bella inimicae.
Jam tunc, quinque ducum truncato vertice, cyulis
Cum totidem, claret centenis victor in armis.
Testis et ipse Liger fluvius est, cujus in albis
Acta acriter fuerant tunc ripis proelia tanta.
Ergo dehin cupidus, sanctum conductus amore
Visendi, graditur pavidus, at pronus adorat
Talia commemorans : « Quaenam te munera placant ?
Copia nam superest mihi rerum et magna potestas,
Terrarum spatia curn gazis auri atque argenti,
Commoda et innumeris cum donis plurima vestis.
Et tibi tradita quae fuerint intacta manebunt,
Nullaque mutari poterunt commertia, fixis
ln caelum positis ceu donis omne per aevum. »

CAPUT XVI
De ejusdem ad regem prudentissima responsione et pulcherrima predicatione.

  Erecto sancti per dextram corpore sacram,
Sanctus ad haec hylari vultu profatur ob ore :
« Mene tuis, a rex, voluisti fallere donis ?
Et quid enim, tantis si colligar, oplime, vanis,
Tanta cave vallis peterem sinuosa cavernis
Hec loca deserti ? Satius mansisse paternis
Nonne per arva fuit quam victum quaerere regnis
Scissa uncis tenuem, reflexo corpore, vangis ?
Largifluis opibus si flecti posco caducis,
Perpetuis adimi qui curam ponat in illis
(Haut dubium) poterit. Nam qui super astra volare
Nititur, has temptet mordaces pellere gazas,
[B, fol. 54 v°] Ast ego sanctorum nitidis de caelicolarum
Me satiari epulis sitiens cupio omnibus horis,
Pelliculis caprae aspris cernis ut induor, atque
Vilibus et modicis utor contentus ab aescis,
At tu, parve miser, alieni fervidus auri,
ln sericis ostrisque tuis gemmisque nitescis,
Magnificisque tuis replentur viscera caenis,
Vermibus apta tumet tetris caro laeta saginis,
Et tibiae cytharaeque, lyrae cum murmure, plectra,
Tympana per vestras plaudunt stridoribus aedes,
Die ubi sunt reges alta olim ex arce tumentes ?
Hinc inopes, rerumque potentes, dic ubi nunc sunt ?
Die comptus cultu fulsit qui clarus in amplo,
Innumeris septus cuneis, aut dic ubi nunc sit ?
Omnia quae genuit tellus tam vilia, nonne
AEque premit duro male fortia dente tenaci ?
Desine vana sequi, quae nec te munere dotent.
[Ms. A, fol. 89] Quae te munificum faciant, haec perfice semper :
Pravis si te trahis, acta beata sequentur.
« Omnia quae radiis splendent sub lumine solis,
Umbra velut tenuis, veloci fine recedunt.
Verum ego, qui pulchris redimiri spero coronis,
Ditior en adsum quam tu nunc esse putaris.
Nam michi Christus adest pro mundo, summa potestas,
ln quo mundus inest, nec ab illo clauditur ipse.
Parva tenes sceptri, quamvis amplissima mundi,
Si Christi regnum conquirere spreveris almum.
Precaveas felix, rogo, ne, dum scandere possis,
Neglectum ducas quod te quandoque bearit.
Nam, quamvis auro claro gemmisque nitescas,
Nulla et te miseri si fratris flectat egestas,
Decedente tamen vita per inania lapsa,
Pauper et exiguus miseras properabis ad umbras.
Multis divitiae nocuerunt non bene tractae ;
Multi, propter opes, inierunt multa pericla.
[Fol. 89 v°] Si tibi divitias cumulando semper abundes,
lnferni tetras enutris ipse latebras.
Sin iterum caeli transmittere doctus ad aulas
Disponas, clare tibi regna beata patebunt. »

CAPUT XVII
Item de ipsius regis subjectione.

  Ille dehin pavido sic inchoat ore : « Benignus,
Christi dilecte Dei, per cuncta parabor
Haec mandata tua jussus servire Tonanti. »
Sicque Dei famuli monito mitissimus actus,
Culmina hinc solii recto cum jure tenebat,
Donec, fluctivagi contempnens lubrica mundi,
Pergit ad aethereum magno cum munere sceptrum.

CAPUT XVIII
Item, de dono regis preparvo pro magnis ingestis, Rioco presbitero et monacho sancto rogante, tandem suscepto.

  Hic vir erat sanctus magna virtute Riocus,
Hujus in obsequiis delatus sponte benignus,
Presbiter aegregius, monachi cum nomine clarus.
[Fol. 90] At cum cuncta videret dona repellier, inquit :
« O dilecte michi sancteque magister, hoc oro,
Rura mei tantum accipias possessa parentis. »
Is hujus precibus, pro magno munere, victus,
Accepit nolens primo quod ponere jussit.
Haec tribuente capit gratulanti rura Gradlono,
Splendida qui cunctae patuit patriae ipse lucerna,
Per Dominum Christum qui secula cuncta gubernat.

CAPUT XIX
De altitudine et nobilitate Cornubiae.

  Quam bene candelis splendebant culmina ternis
Cornubiae, proceres cum terni celsa tenebant !
Rura vel ima regens, Gradlonus jura teneret
Cum doctus terrena ; nitentem porgeret haustum
Ac populo sitienti Courentinus, in almo
Ordine, cum sacro praefulgens corpore Christi :
Summus qui dici meruit speculator ab actis,
Vitam qui summo portavit cum speculatu
[Fol. 90 v°] Arctam heremi, nisi cum quaestus moveatur abortus
AEcclesiarum : ob hoc intentus, cito discutiebat
Orta, sed innumeros stabilita in pace sedabat ;
Ille dehin remeans eadem quoque quae ante gerebat :
Domnus et innumeis cum Uuingualoeus in actis
Prae cunctis fulsit, heremitarum bene factus
Abbas, excelso virtutum culmine clarus.
Ante tamen dictum jam scanderat ipse sacratum
Regmina tanta locum dicti quam ambo tenerent.
Jamque tamen ternos precesserat ordine sanctus
Eximius istos Tutgualus nomine, clarus
Cum meritis monachus, multorum exemplar habendus :
Cujuscumque sinu caperet cum vestibus ignem,
Non tetigit flamma sed leni rore madescit.
Sed cum caelitibus vitam tum forte gerebat,
Cum ternis patria munitur fulta columnis,
Quarta tamen, vivens, quo corpore vixerat ipse
[Fol. 91] Cum Christo vivit, quia non minus esse putatur.
Ast igitur fulchris tunc eminet alta quaternis
Cornubiae patria, rerum quoque copia plena,
Pulchro compta quasi ornata cum sponsa decore
Egreditur thalamo, sponso veniente superbo.

CAPUT XX
Item, de ejusdem subjectione.

  At nunc pressa jacet, heroum orbata potentum
Cede, gemens, victa, externo sub fasce reflexa,
Armorum nitidis modo spoliata triumphis,
Quae fuerat laeta convivia non moderata.
Pompa superba fuit : Ninivae quod forte minatur
Erectae vates venturum prescius, actum est
Impletumque in ea, improperans : Ubi tecta leonum
Et catulorum pascua dirum laeta leonum ?

Anne ejus fuerant tunc fortes more leones,
Qui mundi partes rapiebant forte per amplas
Praedam, tam sevi quam sanguinis atque cruoris
Semper avari ? Laeta leonum hic pascua sepe
[Fol. 91 v°] Foetus reppererant. Pulchra quia forma juventae,
Omnis huic comptae, cum fortis vellet haberi
Aut doctus, pariter curebat ; sed modo nemo,
Qui praedam cupiat nisi : sed quasi morte sepulta est.
Nullus jamque potens violentus agone rernansit,
Praedam diriperet qui ; sed compressa redacta est.
Tantis ergo malis dicam tibi pinguia pressae :
Sunt ubi dirorum rictum esseda celsa leonum,
Atque catellorum quoque pascua laeta leonum ?
Nempe tibi venit Iudeae quod stetit aptum,
Vate per afflatum dicente perenniter almum :
Calvitium fac dilatatum more aquilarum.
Calvitium quippe hominis in vertice solo
Esse solet ; totum per corpus apertum haberi
Ast aquilae, veteres membris quia de omnibus plummae
Labuntur cum valde senescit. Calvitium ergo
Ceu aquilae, plumas quia late perdidit amplas,
Dilatat populum quae ammiserat ipsa ferocem.
[Fol. 92] Nam cecidere quidem magnarum pennae aquîlarum,
Cum quibus ista volare sueverat alta rapinae.
Ornnis enim pugnax et belli ductor habendus
Concessere extincti, per quos proelia vicit
Externasque neces, cum victrix alta sederet,
Praedam partita cesorum et partem inimicum.

CAPUT XXI
Item, de futura ejusdem reparatione.

  Haec est Cornubia, magnorum magna parentum
Mater et aegregia virtutum laude potentum
Et mundi pugnatorum et caelos habitantum.
Quae, quamvisque modo jacuit suppressa sub armis,
Robustis nitens valide consurgere natis
Mox tamen incipiet, faciat si condita justa,
Sin aliter, suppressa diu et conflicta jacebit.

CAPUT XXII
De Rioci sancti predicti suscitatione matris.

His ergo ita compositis, nuntiatum est Rioco matrem suam aegrotasse, ad quam dimitti visitandum [Fol. 92 v°] flagitabat, sed verba Magistri obiciebant dicentis mortuos dimitti debere sepelire mortuos suos. Dum vero anxiatus erga matris suae infirmitatem multum relaxari se deprecando videbatur, tandem proficiscendi accepit licentiam. Sanctus autem sciebat illam jam esse mortuam, divina providentia demonstrante. Ille denique concitus, uno quodam puero comite contentus, accepta a magistro aqua benedicta, iter acturus perrexit.
Et cum ad locum in quo mortua jacebat advenisset, omnes qui erant circa cam tumultuantes ejecit foras, increpans ac dicens : « Recedite ; cur stulte agitis ? nichil enim proficitis. » Putabat animam ejus adhuc intra membra contineri, [Fol. 93] et aspersa super cadaver jam gelidum aqua sanctificata ; « Dominus, inquit, Jhesus Christus, in cujus nomine magister meus plurimas jam fecit virtutes, ipse te sanare dignetur. » Illi autem qui foris stabant deridebant eum, quia sciebant eam jam fuisse mortuam priusquam ille advenisset. At illa, quasi de somno excitata, cito surrexit, et super lectum suum residens sudorem suum tergebat, quasi de quodam non levi labore revertens. Illi vero qui prius illum deriserant ceciderunt proni in terram ante pedes ejus, Dominum glorificantes atque dicentes : « Vere proximus Deo est, cujus per invocationem discipulus hoc maximum, licet illo absente, potuit facere signum. »
Illa deinde interrogata ad quae loca vel a quibus [Fol. 93 v°] se duci vidisset, hoc modo dicebat : « Videbam circa me, extremum priusquam anelitum amitterem, quosdam homunculos in modum carbonum gelidorum nigerrimos, ad devorandum me paratos et, cum devorarent, in vinculis iterum ligaturos, multa tormenta promittentes, Quod statim sic secutus est eventus ; nam cito ut e corpore elapsa atque non leniter rapta fuerim, tetri cunei circumdederunt me et pedes meos cum manibus circumligantes, per aspera ad alia trahebant me multum, ut dicebant, asperiora loca. At, cum quidem exultantes me per immania vellent miserabilem trahere tormenta, sanctus obviavit Uuinnaloeus, terribiliter personans ac dicens : « Dimittite hanc [Fol. 94] michi. Ut quid enim tam audacter hoc scelus in meam .perpetrare temptastis famulam ? » llli consternati atque stupefacti repugnare volentes, sed tamen, divino terrente imperio, non audentes, tandem huic viro Dei reliquerunt et ab hostibus liberatam in hoc me voluit, Deo propitiante, recollocari corpusculo. »
Exinde magis magisque jam non monachum sed angelum vocitabant Uuinualoeum. Illa vero reversa totum in omni opere bono fructificans mutavit studium suum.

CAPUT XXIII
De latronum rapina et miserabili eos poena insecuta.

Sed et quidam vir eo tempore fuerat nomine Catmaglus, cui filii tres maligni rei alienae [Fol. 94 v°] raptores, et quod manifeste auferre nequibant clam per furtum tollebant. Isti ergo pecunias et thesauros universae regionis illic esse apud predictum sanctum depositos arbitrantes, consilio inito, sancti loci, nocte caeca, navigio invaserunt septum. Cumque introgressi fuissent, horreum reppererunt apertum atque ordeum in medio positum. Introeuntibus autem illis, apparuit eis lux splendidissima quasi lux solis. Propter hoc multum confortati dixerunt intra se : « Si Deo displiceret hoc quod agimus, non tanta lux nobis data fuisset, nec ostium istius domus quod invenimus clausum, seris minutissimis firmatum, ultro se aperiret. Ecce quales tenebras per totam noctem [Fol. 95] sustinuimus quoadusque huc venerimus, at modo splendidissima nobis lux amministrat. Eia agite, si nichil preterea invenimus, saltem de clerici hujus ordeo etiam sacculos impleamus nostros ; non enim nos condecet reverti vacuos. »
Hora autem erat quasi noctis media. Dum vero haec ita agebantur, hujus rei non nescius in basilica cum suis nocturnabat Uuinualoeus. Cumque nocturnas debite percelebrassent vigilias, fratribus una congregatis, hoc modo interrumpit silentium dicens : « Videte, fratres, utrumne recte agitur erga res monasterii. » Et manu rursum silentium indicans ait : « Nolite metuere, nolite conturbari. Quidam enim, arbitrati pecunias [se] repperturos [Fol. 95 v°] multas, invaserunt horreum vestrum, et nunc masurpia eorum, ne vacui redeant, farcire disponunt. Sed tamen sinite illos. Potens est enim Deus et illorum converti corda, ut non minus caelestem cupiant thesaurum furari quam terrenum. Nam si quidem his non indigerent, forsan rem tam detestabilem nequaquam facerent. » Nichil plura locutus omnes jubet orare.
Egredientibus autem illis de monasterio graviter oneratis, utrum haec, sicut dixerant, Deo displicerent, innotuit. Nam primus eorum, superbe sub onere incedens, protinus in terram prostratus est, coxaque ejus perfracta et comminuta, miser depressus onere jacebat. Alter vero subsequens, fixis in terram pedibus, nullo modo hinc vel inde moveri se [Fol. 96] valens, quasi lignum plantatus aequanimiter, licet invitus, stabat. Tercius autem non longe ab his distans, densa perculsus caecitate, huc atque illuc discurrendo ante portam monasterii errabat per littora vagabundus. Sed et quartus, qui in scapha custodienda spectaverat, quasi insaniendo cum stridore magno frustra in remigio gestiens, sine intermissione clamabat dicens : « Venite, furtiferi ! venite, pestiferi ! quid morati estis, malefidi ! Nichil in sortibus sanum nichilque prevalidum, nichil nisi stultum ! Thesauri magni sunt quibus onerati estis ; vos portatis onera, ego dividam spolia. Quid enim ? numquid nam credibile vobis visum est majorem vos accepturos sortem ? Mene igitur ad ista ideo provocastis litora, ut istic irritaretis ? [Fol. 96 v°] Non est sanum in viros qui nullo michi etiam dignantur respondere verbo. » Illi autem maximum et triste, urgente metu et dolore, tenebant silentium.

CAPUT XXIV
Item, in eosdem de ejusdem sancti miseratione et eorumdem mirabili conversione.

His igitur ita gestis, post primam celebratam horam, omnia quae his viris in ista nocte acciderant vir Dei narrabat fratribus. Illis vero Deo gratias agentibus, non solum propter viros prostratos, verum etiam pro gloria Dei in servo suo manifestata : « Nolite, inquit, in casum inimicorum vestrorum gratulari, neque gloriam ab invicem sed quae a Deo est quaeratis ; scriptum quippe est : « Qui gloriatur in Domino glorietur. » Quin etiam Domini mandatum [Fol. 97] voluntarie implere debemus. » Illi autem ad haec respondentes, dixerunt : « Domine, de quo commendas ? » Ille dein : « Non de uno tantum sed de omnibus, prout virtus ministrare poterit. » Tunc illi aiunt : « Felix qui etiam pauca colligere valuerit. » At ille : « Verum est, inquit, sed qui ad arcem perfectionis tetenderit, necesse est ut, a minimis per ordinem gradatim consurgens, ad altiora quaeque maxima, his quoque non neglectis, tendere cupiat, ut, etsi non cuncta, sallem pauca valeat comprehendere. Quia igitur dixi mandatum Domini nos oportere implere, tempus, ut estimo, est, fratres, in necessitate constrictos visitandi. Scriptum namque est : « Infirmus fui et visitastis me, in carcere et venistis [Fol 97 v°] ad me. » Isti ergo, quia infirmi valde, sunt propter mandatum visitandi ; et quia omnino moveri se non possunt de loco in quo stant, quid nisi quasi in carcere positi sunt ? Et tamen, propter misericordiam, solvendi. »
Huic autem fratres : « Numquid, inquiunt, hi qui divina ultione perculsi sunt, humano juvamine relevandi ? » At ille : « Nonne, inquit, Deus precepit fratri in tribulatione posito mox esse subveniendum dicens : « Subvenite obpresso, » et alibi : « Ego percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere. » Si igitur ille percutit et sanat, si decreverit, continuo liberabuntur. Si autem precibus non adquieverit, quia nemo potest eruere de manu ejus, sententia manebit immutata. Hoc autem firme teneamus, quia nequaquam Deus, si recta [Fol. 98] petantur, vetuit deprecari, sed precepit dicens : « Petite et dabitur vobis. » Illi vero aiunt : « Magister, non te ergo moveat quia dixisti, si recta petantur, Deum orare non vetuisse. Numquid nam rectum est pro sceleratis delinquentibus orare, in peccato suo a Deo solo damnatis ? " Ille ad haec : « Dum adhuc vita cornes fuerit carnis, licet pro omni delinquenti orare. Attamen, cum vita finiatur cum malis, dicit apostolus : « Non dico ut quis roget pro illo. » Hoc autem rectum videtur orare pro istis sola hac de causa quia dicit Scriptura : «Misericordiam volo plus quam sacrificium. » et iterum : « Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos ; » et alibi : « Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. » quia etsi illi pro quibus petitur nullum mererentur assequi [Fol. 98 v°] petitionis effectum, vos tamen Domini mandatum voluntarie adimplentes, obedientiae vestrae atque patientiae obtinebitis retributum. »
At illi : « Duc age, inquiunt, quo tu vis et quomodo vis. Impera quae vis dura quaelibet vel ardua, quae tamen in nostra potestate sint, per quae nos perventuros esse ad id quod diu per patientiam speramus non dubitemus. Nam te, sicuti fas est, quocumque ieris sequemur. » At ille : « Festinemus ergo, ait, ad miseros, nam pene consumpti in dolore et cordis angustia sunt. » Facta tamen in primis sollemniter oratione, perrexerunt.
At cum sanctus Uuinualoeus et sancta simul secum congregatio, antequam accederet ad illos, apparuisset, quantus, Jhesu bone ! miserorum in poena sistentium corda dolor cum trepidatione [Fol. 99] tenebat ! Putabant enim vel ad mortem vel ad vindictam poenalem citius se esse trahendos. Attamen, ubi ad illos ventum erat, causam atque ordinem hujus periculi, quasi inscius, coram discipulis suis sanctus sciscitabatur. At illi, nichil reticere queuntes, quam ob causam venissent et quomodo illis accidisset, sicut ipse prius discipulis revelaverat, recolebant. Ex tunc etiam ab ore multorum propheta appellatus est, cui, Deo revelante, nulla poterant secretorum archana abscondi.
Et adhuc locutus est dicens : « Cur tam stulte egistis ? Nonne enim magis condecuerat ex fratrum labore aliquid cum hylaritate postulare, et ex permissione quantum sufficere posset suscipere, quam in Dei famulos fraudem [fol. 99 v°] illicitam perpetrare, dum per apostolum dicitur : « Nolite fraudem facere inter vos, neque in ullo negocio circumveniat aliquis fratrem suum. Nonne etenim, cum nostra voluistis tollere, aptum erat ut et vestra perderetis ? quia circumeundo circumvenistis septum nostrum, et quod per oportunitatem poscere et sumere poteratis, per furtum delectabilius visum vobis fuit rapere, dum sacra lex prohibet dicendo : « Non furtum facies, neque rem proximi tui concupiscas. » Sed tamen hoc omnino non est mirum, quia, suadente diabolo, omne peccatum, dum desideranter agitur, delectat ; attamen, cum puniri incipit, jam amarescit. ldcirco haec venit super vos tribulatio, quia spernendo mendatum Dei contempsistis. Sed et nunc etiam, hac [Fol 100] vice, ipse qui vos ligavit Jhesus Christus Dominus noster ab hac plaga liberet ! »
Haec autem ita eo rogante, confestim ab omni corporali plaga soluti sunt, et adjecit dicens : « Videte ne ultra haec faciatis ; tollite hinc vobiscum onera vestra, et quoties necesse fuerit petite a nobis, et nos incunctanter, Deo prestante, tribuemus. Et nolite propter transitorias res et caducas animas vestras perdere. » At illi mirum in modum conversi et ex lupis agni statim effecti : « Numquam a te, inquiunt, poterimus separari, sed tuis perpetim ohsequemur imperiis. Quippe, qui carnem a plaga potuisti sanare corporali, cura quoque et de animarum vulneribus medendarum. »

CAPUT XXV
Item de ejusdem virtutis expositione.

[Fol. :100 v°] Mirandum valde hoc est quia qui membro debilitato claudicaverat, et mundo quoque claudicavit, et quanto expeditior fuerat in peccando, tanto excellentior factus soli Deo liberius vacare meruit in opere optimo. Qui autem caecitate perculsus est, caecatus est et mundo, quia quamdiu in peccatis moratus lubrica mundi contemptari et concupiscere habilis et facilis fuerat, tamdiu a mundi concupiscentia caecatus, id est separatus, divinitus illuminatus, caelesti succensus amore, spiritalia desideravit contemplari. At qui quasi arbor in terram plantata fixus manebat, fixus est et ipse mundo, quia, sicut manens in operibus pessimis diu steterat in mundo, [Fol. 101] ita, versa in melius vice, huic mundo resistendo assistere meruit in conversione optima Christo, per quem, sicut ait apostolus, « crucifixus illi erat mundus et ille mundo. » Quia quicumque recesserit a mundo, id est, ab operibus quae hujus mundi amatoribus placita sunt, necesse est cito ut et mundus cum amatoribus suis illum derelinquat, illum spernat, illum odio habeat. Et quanto huic resisterit, tanto et ille arma sua miscens venenosa, id est, primo invidiae formite nato, detractionis blasfemiaeque aspergens in occulto semina, deinde in aperto quasi examen pessimum
evomens inde subsequentia male acta vel usque ad homicidium perducta, repugnando resistit. Sed tamen haec a perfectioribus [Fol. 101 v°] quibusque quasi levia, Deo propiciante, vincuntur, et per haec ascensuri in caelum, quasi aurum per ignem fornacis, probati sublimes efficiuntur.
Ecce, fratres karissimi, quale est hoc commercium ! Illi namque furari venerant et propter inmensa onera damnabiles repperiuntur ; et non solum vindictae non traduntur sed etiam dona restituuntur, et quae illicite fuerant rapta licite donantur, sed tamen non absque aliqua correptione : ne, si incorrepti sinerentur, securi atque neglegentes tantum ulterius incurrerent malum, Quia pii patris atque periti non est moris incorreptum quemque filiorum cum deliquerit dimitti, ne deterius agat, sicut nec in totum, quamvis deliquerit, perdi, ne penitus disperatus pereat. [Fol. 102] Sed nec pii pastoris est gregem diutissime intonsum laxari, sicut nec iterum ejus est omni tempore deglobare sed oportuno, ne frigore consumptus pereat. Quando enim fures venerant, propter pessimum criminum foetorem hirci dicendi erant. Quando vero nunc non solum corporum mederi sed etiam animarum vulnera poscunt, propter novae conversionis fervorem et propter post conversionem Christo tam simplicem conversationem, columbae appellandi fuerunt.
Columbas enim phisiologi scribunt ferventissimum in amplexibus habere desiderium : sic et qui Christo convertitur convenit totum in amore ejus amplectendo converti desiderium suum. Simplicitatem vero illas habere quis nesciat legens Evangelium ? Quam [Fol. 102 v°] etiam omni converso aptum est tenere, id est morum rectitudinem, ne aut ad dexteram declinet neque ad sinistram. Hinc quidam poetarum dixit :
Non laeta extollant animum, non tristia frangant.
Per dexteram quippe prospera, per sinistram designantur adversa. Agni vero sunt propter innocentiam, oves quoque propter rnansuetudinem.
Haec autem promissa in sancto monasterio, a sancto et vero medico nequaquam repulsi sed cum magno desiderio advocati, tamdiu servaverunt devoti quamdiu, evolutis vitae hujus curriculis admodum multis, ad vitam meruerunt conscendere perpetuam.

CAPUT XXVI
Quod nemo in eodem loco poterat mori, et de ejusdem loci senum rogatu motione, et de angelica et allegorica allocutione.

[Fol. 103] Sed tamen hoc, ne umquam oblivioni tradatur, quod nemo in predicto loco potuit mori, sed senectute gravari (mors enim nequaquam illuc intrare permittebatur, senectus autem aetate succedente vetari non valebat), libet in hoc interserere loco. Quamvis enim non multum distat ille locus ab eo in quo nunc ossa ejus cum sociis pausant, et pene idem sint sed quasi intervallo, lapidis jecti posito disjuncti, atque in unum modo circumsepti sint, mutari tamen necesse fuit. Fratres enim longaevi, longo pergravati senio, disso!vi isto gravi corpore jam cupientes et laborum suorum sibi reddere premia poscentes, et quid agere deberent propter ingravescentem et decrepitam [Fol. 103 v°] aetatem jam nescientes, coegerunt illum transferre paululum loci hujus aedifîcia et suppellectilem secum portare contra solis ortum, et ibi deinde citra litus figi. Qui ibidem locus, Deo agente, nobilior factus est alio jam dicto. Nam a superioris fontis rivuli superfundentis haustu irriguus, et a quodam lucidissimi fontis bucliamine gemmatus ex profundo terrae noviter erupto, cum leni murmure decurrentium, suavissimum fessis post laborem suadentium soporem, amoenissimus, cum humiditate moderate siccus et cum siccitate humidus demonstratur atque bene, ut ita dictum est, compositus.
ln altero siquidem loco vivere semper, non mori posse putabant. Multoties enim a sanctissimis viris referentibus [Fol .104] auditum est eosdem audisse apud predecessores suos vidisse qui verissime vidissent et dixissent apertum esse tantum caeli spatium supra illum locum in caelo quantum terrae occuparat, et angelica illic, sancto Uuinualoeo demonstrante, visione fruitos fuisse ascendentium et descendentium, in similitudine visionis Jacob patriarchae. Et ob hoc ideo ibi putabant non posse corpore dissolvi, ubi stabilem et insolubilem erecti animo vidissent vitam. Sed et hic locus hujus quoque muneris non expers factus est. Multi enim hic, sive in tempore hujus sive etiam post abscessum sanctissimi viri e corpore, agmina viderunt angelica sive audierunt dulciter decantantia. Et nunc etiam usque non desunt qui multa in hoc loco viderunt et audierunt prodigia et mirabilia, [Fol. 104 v°] per angelicas et sanctorum simul operationes facta, et quaedam visum et auditum demulcentia, et quaedam quidem ultra humanum ausum horrenda.
Non multo ergo tempore preterfluente et loco noviter instructo, dum quadam nocte post completorium solus in oratorio pernoctabat, persistens intentissime orationi ante altare, adstantem sibi vidit angelum Domini splendidissimum, cujus fulgor lucebat ut sol, ex cujus splendore et odore totus sufficeret mundus quasi pro sole illuminari et quasi pro miro unguento atque excellentissimo odorari, aperte demonstrans quam spetiosam et preciosam esse illam regionem de qua egrediebatur et ad quam quos invitaret ducturus esset, atque sic laetissimo et lenissimo vultu [Fol. 105] apparens clara voce dixit : « Sancte Dei Uuinualoee Christo dilectissime, vigilas ? » At ille quasi amicus ad amicum suum, notissima voce sibi emissa, humillima ait responsione : « Audio Domine. » Angelus ad haec : « Maturae segetis et bonae frugis quam seminasti tempus instat colligendae. At pauca grana et tamen maturiora, quasi primitiae novae boni seminis, modo accipientur ; jam enim flavescere incipiunt ; et quaedam jam parata, post multa ventorum aquilonalium frigora et durae aestatis caumata purgata et post magnum triturandi laborem, recipienda repperiuntur. Multum Aquilo nocet seminibus ; sed numquam agricola habere de segetibus securitatem debet, donec a zysaniis separatas [Fol. 105 v°] et a ventorum uredine purgatas in unam congregaverit messor aream. At tunc, cum hyemps asperrima quibusque improvidis repente ingruerit quando nemo poterit operari, dum gelu et frigore detenti nequiverint operari et panis inopia consumpti fuerint, tunc cum amicis suis epulabitur splendidus. At sator Dominus agricolae precipit ut unum modo, sed maturissimum, ab agricola recipiatur granum, et exinde taliter hoc granum sequentur cetera. »
Hoc audiens sanctus Uuinualoeus suppliciter exorat ne, si adhuc grano aliqua nocet rubigo, tollatur donec cuncta, sale cum aqua mixta, abstergatur macula, ne inimicus hominis, qui numquam nocere desiit huic segeti, videndo aliquid infectum insultet. Angelus ad haec : « Michi crede quia, nisi pregustando previderim, [Fol. 106] nequaquam tollerem vel meterem. » Sanctus etiam : « Ut tua voluntas sic mea fiat. » Rursus angelus inquit : « Sic enim condecet, quia jam convivii caelestis consors es. » His dictis, facta Deo in commune gratiarum actione, per auras longis tractibus post tergum relictis quasi solis radiis, ad locum de quo venerat sancto videndus Uuinualoeo constanter ascendit, tantam ei regionem fulgidam ostendens, ad quam quandoque suos sequeretur, et sui eum qui remanerent, qui ejus jussioni deservirent, incunctanter sequerentur.
Sic denique factum est ut a grandaevis senioribus, postquam haec retulisset fratribus suis, unus assumeretur, et caeteri in hunc modum sequerentur, ita ut unusquisque sicut aetate precelleret sic et assumptione electa gauderet, nec minor aetate majorem transcenderet. Et hic ordo tamdiu est in eodem [Fol. 106 v°] monasterio servatus quousque, non longe adhuc ante hoc tempus, permutatus est. Sed michi videtur ideo mutatum fuisse, ne aliquibus neglegentibus adhuc in minori aetate positis, si forte fieri posset, aliqua desidia vel otiosa securitas inde masceretur : verbi gratia, ut qui modo duodennis esset vel ultra, cum centennes vel citra adhuc vivere istic cerneret, non curaret de vita vel de morte sua, cum procul dubio sciret [se] nequaquam moriturum donec illi novissimo per ordinem ventum foret, omnibus senioribus anteceptis.
Divina ergo providentia disponente, quae dicit semper esse vigilandum quia incertus et inprovisus est nobis noster exitus, hoc permutari licuit, quia si hoc fixum semper permaneret, vel ex hoc solo subverti potuisset hoc monasterium. [Fol. 107] Aliud enim aliquis tempus voluptati atque aliud poenitentiae coaptaret. Nunc ergo, cum tam juvenis vel adolescens sive puer aut etiam omnis aetas securitatem de vita tam longa, sicut antiqui, non habere dinoscitur, omnes se certatim ad laborem excitent ; omnes jam regnum caeleste desiderent videre ; et quod senes magni tamdiu differri flebant, hoc etiam modo studeant juvenes et parvuli. Omnia hujus mundi vana atque caduca quasi latibula serpentina devitent, diem mortis suae ante oculos semper proponant, cum ante tribunal Christi steterint narrare omnia quae fecerint, ubi nichil est absconditum. Quomodo illic aut quid dixerint semper precogitent, ultimum et divinum [Fol. 107 v°] judicium timeant, quia tam amarum est incinere in judicium Dei viventis, et quia sermo Dei vivax est et penetrabilior omni gladio ancipiti, cui nichil secretum est. Cujus terrore commotus etiam propheta ipse dicebat : « Quo ibo a spiritu tua et quo a facie tua fugiam ? Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. » Et tali concludit sermone : « Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et quia tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. » Si ille possessor renium est, quis renium fluxus titillationem celare poterit ante illum ? Faciamus ergo quod sequenter propheta acturum se esse promittebat dicens : « Confitebor tibi, Domine, quia terribiliter magnificatus es » et reliqua. Et quod alibi : "Preoccupemus faciem ejus in confessione, [Fol. 108] et in psalmis jubilemus ei. » Prius ergo accedat confessio de corde pura, deinde sequatur psalmodia. »
O fratres karissimi, haec apud vos agite. Festinemus ergo ad bonum quod semper est ; relinquamus spernendo quod non semper stabile est. Regnum adeamus, vitemus lacum, Vitam emendemus, mores corrigamus, castitatem diligamus, luxuriam odio habeamus. Spernamus apros inmundos, amemus agnos nitidos illius Agni mundissimi atque purissimi, qui super verticem montis Sion presidet, cui cum Patre et Spiritu Sancto honor et imperium est in secula seculorum. Amen.

CAPUT XXVII
De muliere subita cecitate perculsa, sed ab eodem sanata.

Preterea quoque alia res digna laude predicanda est [Fol. 108 v°] quae sub articulo ejusdem temporis, nuper dum haec ita se haberent, peracta est. Quaedam itaque mulier, nobilissima materfamilias, subito caecitate perculsa fuerat. At vero illa, utputa prudentissima, non ad luctum murmuriosum sed ad Deo gratias agendum conversa, his tribus modo ostendendis consolabatur orbitatem suam noviter ortam. Jejuniis namque continuatim, sive biduanis sive triduanis, intenta ; orationibus devota ; elemosinas largissime dando ferventissima, totum sic convertit opus suum ad Christum ut, tantis mitigata castigationibus, etiam virilia in omni pene studio perfecto transcenderet opera.
Deus autem omnipotens, qui nequaquam dona sua a recte poscentibus [Fol. 109] retrahit, non inretributas diu conspexit ejus operationes. Quadam enim nocte, dum se paululum inter plurimas fessa vigilias sopori dedisset, apparuit ei in somnis angelus Domini et totam splendore replevit domum in qua erat dormiens, et ait ei : « Ecce nuntius Dei sum. Nuntio tibi quia elemosinae tuae cum orationibus ac jejuniis tuis acceptabiles sunt coram Domino, et exaudita est oratio tua quia non ad murmurationem, sed ad studium boni operis te excitasti ; et ideo misericordiam consecuta es, et tuo utique pristino ditaberis lumine, sed aeterno quoque non fraudaberis dono. Hoc solummodo quod concessum est gratanter recipe ; sed et opera tamen quae modo ante agebas caeca, jam visura semper age non [Fol. 109 v°] neglegentius. Age ergo, cum prima lux apparuerit surge, vade ad sanctum Uuinualoeum, et per eum recipies sanitatem. » Nec plura affatus confestim ascendit in caelum.
At illa dehinc diluculo consurgens, una cum suis et filio eam ducente, iter carpebat ad sanctum, et confestim accedens ad illum, postquam adorasset, narravit ei omnia quae dicta fuerant ei per angelum. Ille autem humiliter respondens et Deo gratias agens inquit : « Deus hoc, fide adhibita, prestare potest. » Et statim tetigit oculos ejus manu dextra, dicens : « Qui istos finxit, ille curare dignetur. » Et continuo aperti sunt oculi ejus, clarissimo lumine desuper dato, et ibat gaudens et magnificans Deum, per quem homo in terra positus adhuc corporaliter vivens, quamvis jam [Fol. 110] mente cum Deo habitaret in caelo, haec tanta signa poterat facere et mirabilia, sicut priusquam veniret ad illum jam audierat, et ipsa per semetipsam vera esse probaverat quae diu procul semota a referentibus didiscerat.

CAPUT XXVIII
De ejus obitu ab angelo prenuntiato et amicali collatione.

Cumque tamen tempus egressionis ejus e corpore sancto proximum immineret, per somnum apparuit ei angelus Dei, laetissimo vultu roseo et preclara veste quasi nix fulgidus, et dixit ei : « Uuinualoee. » At ille : « Adsum. » Angelus vero :
« Frater, inquit, venerande, concivem sibi exposcunt te caelicolae ; jam enim digna agricolae qui bene seminarit recompensanda [Fol. 110 v°] merces est. Primitiae frugum, ut satis est, antecesserunt. » (Senes etenim maximi et justissimi ferebant quod multi de illa congregatione precessissent illum ad regna caelestia, de manu ejus propria in uno cymiterio quod dicunt Reliquias Sanctorum consepulti, quorum de vita et virtute nulla est dubitatio quod sancti atque electi Deo sunt.)
« Vitem antecesserunt palmites et maturi quidam racemi. Vineam ergo, quam plantasti et propagasti et fodisti, dispone alii custodi : fructum quem adquisisti jam tempus est sumendi. O felix senex, vineae custos et septor, uvas tuas cum videris quo modo tam apte sint collocatae, abundanter laetaberis, quia omni tempore lateribus adherebunt tuis. Dispone [Fol. 111.] igitur domui tuae, ut se semper in omni opere bono ferventissime exerceant, quia cito ex hoc agonis hujus labore liberaberis, et illi quidem, cum bene ac legitime certaverint, liberabuntur ; sed modo non sumentur, et a te penitus, quamvis corporaliter absente, et successores eorum usque in sempiternum numquam destituentur. » Et haec dicens, assumptis viribus, erectus est in aethera.
Sanctus autem Uuinualoeus postquam haec cuncta fratribus retulisset, gaudentes pariter et flentes dicebant : « Cui nos
commendas pater, ne orbati, sicut oves pastorem non habentes, relicti dispergamur per diversa ? » At ille : « Habetis, inquit, vobiscum peritissimos in omni doctrina spiritali viros ; sed illum potius eligite et secernite vobis pastorem, qui ita [Fol. 111 v°] dulcis quasi mel et quasi absintium amarus fuerit : haec siquidem omni convenientissima sunt pastori. Pastorem ergo vobis apposui : videte vosmetipsi. » Et haec dicens iterum loquitur : « Praeparate vos hodie, quia postquam missam cantavero et illud sacrosanctum corporis Dominici recepero mysterium, quasi sexta diei hujus hora, Dominus et Salvator meus Jhesus Christus, cui semper adherere cupivi, recipiet me ab isto corpore gravi. » Dehinc sanctarum Scripturarum medicaminibus exhortando, et rerum caelestium multum profunda mirabiliter exponendo, et nova quaedam quasi jam caelilus erectus hauriendo mystica, corda humilium non desinit reficere fratrum devotissime interrogantium et humillime auscultantium, novissimam expectans horam quousque [Fol . 112] terciae horae signum auditum est.
Tunc vero audito hoc signo : « Surgite, inquit, oremus ; ecce hora quietis serenissimae seni jam deliranti appropinquavit. Ecce modo jam pandantur regni caelorum portae. Trophea Christi jam micant. Castra fulgent. AEthereae jam apparent plateae. Caeli cives quam pulchre ostenduntur ! Jam invidus livor inimici, qui vix raro etiam usque modo illudere non cessaverat, jam studio caso prostratus, tabefactus et saucius, princeps demonum abscedit. Nolite ergo, electissimi fratres mei, pacem hic quaerere cum mundo, ut maximam illic et quietam tranquillitatem et quietudinem tranquillimam habere mereamini in caelo, ubi summa pax est et summa tranquillitas et tranquillima summitas. Non tamen veram [Fol. 112 v°] pacem quaerere prohiherem de qua dicitur : « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, » sed illam quam Salvator non mittere venisse se dicit, sed gladium. Melius est enim verba audire corripientis amara et tamen amantis, quam blandientis dulcia atque tamen odientis. Pacem quam Salvator regrediens ad Patrem commendat discipulos habere, sectamini invicem. Pacem semper non fictam amate, Spiritus etenim fictum effugiet, et in homine perverso nequaquam inhabitare dignabitur. Pax cum bonis et bellum cum vitiis semper habendum est. Pax, quae apostolorum corda coadunavit et stabilivit in fide, ipsa etiam et vestra consolidet ! »

CAPUT XXIX
De ejus animae, post sacram corporis Christi communionem a sanctis [Fol. 113] angelis in caelum translatae, leni susceptione.

His denique dictis, sacris induitur vestibus cum quibus missam caelebraret. Sacrosancta deinde missa expleta, Sacrosancti Dominici et mystici corporis et sanguinis assumpti refectione vegetatus, stans ante altare honorabiliter inter duos monachos, sustentatus hinc atque hinc, una cum fratribus psallens cum angelicis choris astantibus, comitem sanctissimam Deo et Domino Jhesu Christo reddidit animam, quam a pollutione carnali mundam, tam a corporali aegritudine intactam. Sanctus itaque Uuinualoeus, senex venerabilis, dominus et eximius monachorum pater, plenus dierum, ita, ut dictum est, quinto nonas martias, quarta feria [Fol. 113 v°] in prima Quadragesimae ebdomada, integer et corpore et mente obiit, absque ullo membrorum solutionis dolore : quippe quia ipse se prius judicarat solus gravissima examinatione, ut iterum cum hoc mundo non judicaretur, sicut ait apostolus : « Quod si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. » Qui autem, rectissimae normam justitiae semper sequendo, semetipsum acerrime judicaverit, jam non judicium metuit, sed premium remunerationis amplissimum atque pulcherrimum et dulcissimum laetus atque libens expectat.
Atque honorifice sanctissimum corpus fratres cum summa reverentia sepelierunt, et ymnis et psalmis et canticis spiritalibus : pignus sibi optatissimum a Deo concessum, per quem petita omnia illis necessaria prestarentur, et plurimae virtutes [Fol. 114] agerentur, prestante Domino nostro Jhesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.