INCIPIT OMELIA DIE NATALI SANCTI GUINGUALOEI AD LECTIONES PERTlNENS NOCTURNAS ET HABITA AD POPULUM.

Haec autem rescribimus, aut his qui forte hunc nostrum in precedentibus libris capere aut colligere intellectum minus valent, aut his qui, aliis occupati occasionibus, minus vacantes, istas hujus sancti compendosius in unum complecti ambiunt virtutes.

Lectio I.

Post ammirabile generis humani commertium quo de antiqui facinoris fece mundatum est, post ignitas linguarum coruscationes de caelo emissas, quibus novus cum rudi fonte imbueretur cuneus, ita ut, quod ignis doctrinae contingeret, baptismatis unda [Fol. 130 v°] dilueret, et post innumerabiles victorum rosei coloris phalanges, confessionis aeque pariterque multiplicem intemeratae virginitatis calculum, etiam et nobis Dominus noster Jhesus Christus Cornubiensibus in fine mundi positis, minus idoneis, extremis Galliarum sanctum direxit atque occiduis in partibus Winualoeum.

Lectio II.

Quia enim, sicut in primo de Vita ejus libro nuper edidimus, inclitis parentibus et eisdem Deum pro hoc deprecantibus ortus est, mox quasi lumen splendidissimum cunctae innotuit patriae. Deinde et ejusdem pater, cum sanctae pueri voluntati sacris imbui rogantis paginis rennuere coepisset, divino territus tonitru, duos cum eo in Dei servitio immolare suos coactus est filios.

Lectio III.


Nec mora, octavo die ad sanctum iterantes Budocum, tempestatibus minari visi sunt horrendis ; sed mox, Dei afflatus spiritu, patrem suum rerum pleniter evenientia [Fol. 131] edocens, cuncta hujus horroris cessare fecit fantasmata. Haec namque prima huic erant temptamenta, pluribus aevo sequente subsecuturis. Huic ergo sancto predicto, cum delati fuissent, cunctas hujusce causae pater ejus retulit rationes. At cum sibi hunc advocari jussisset et patris libenter responsa audisset, vultuque decorum, laetumque aspectu, humilem ac verecundum cognovisset, secum sibi quasi filium manere maluit, statimque ea die non tepidus cunctas latinae linguae didiscit litteras, sanctarum futurus bibulus Scripturarum.

Lectio IIII.

Sed non post multum tempus, dum magister ejus quendam orandi gratia adiret locum, forte accidit ut cujusdam puerorum, dum senis mandatum contemnunt, cruris effrangerentur tibiae. Et hoc non sine Dei nutu actum esse sentimus, quippe quia sancti Winualoei merita opportunum jam tunc erat explicari, ut etiam [Fol. 131 v°] per hoc quodammodo in primo ejus ostenderetur signo virtus. Sanctus itaque Uuinualoeus, cum in media fratrum coetu merentium advenisset, eum sub oculis omnium qui aderant, signo crucis erecto, pristinae reddidit saluti.

Lectio V.

Sub eo itidem tempore, alia virtus ejus demonstratur, quia, dum quadam die pauperum doleret inopiam et verbum consolationis eis impenderet, quidam transiens hunc derisit subsannando dicens : « Cur non et hic elemosinam nil habentibus daret ? » Ille autem cito unum sumens caecum e medio languentium, secreto aperuit oculos ejus in loco, et pro hoc maximam ab ore magistri et fratrum ejus, etiam nolens, sustulit laudem.

Lectio VI.

Rursus, sub eodem hujus temporis articulo, germanam ejus sororem adhuc infantulam, ansere trahente, fertur perdidisse oculum, et ob hoc angelum sibi demissum ut ejus languorem [Fol. 132] curaret. Itaque, cum sic angelo optemperasset et oculum de ventriculo alitis distraxisset et in locum suum incolomem recollocasset, et sororem ejus sanavit et alitem gregi suo sanum restituit. Et ex hac una duae factae sunt virtutes.
Item, cum quidam discipulus nomine Thetgonus, morsus a serpente in pede fuisset, aspersa eum aqua inundavit benedicta, turgescentibus jam morti proximum membris, et serpens crepitu, signo crucis elevato, interiit divisus, et ultra nusquam in illa terra visum est tale genus.

Lectio VII.

Atque eodem in tempore res maxima facta est. Nam cum pater ejus et Riuualus, Domnoniae dux, equos suos ducerent in cursum, lapsu subito puer supersedens Fracani caballum inter acutissimas petras prostratus ac statim mortuus est. Illis autem circa illum lamentantibus apparuit Wuinualoeus, [Fol. 132 v°] et hisdem rogantibus, oratione pro eo ad Deum effusa, ressuscitavit illum et reddidit patri suo.

Lectio VIII.

His et aliis virtutibus ejus plurimis manifestatis, affabili ac benignissimo sancti Patricii, Hybernensium doctoris, per noctis visionem fruitus est alloquio. Et edocuit illum omnia quae agere deberet. Ille vero, cum cuncta suo replicasset magistro, undecim fratribus sibi adjunctis, iter Domnonicum carpens, tandem ad insulam Thopepigyam delatus est. Qua denique post triennium tempus derelicta, iter mirabile, coetu fratrum assequente, per profundum fecit pelagus. Erat autem situs quidam juxta litoris oram in medio silvae positus. Huc ergo cum advenissent et inibi eos habitare delectaret, aqua omnimodis deerat ; sed ille a quo sicca rupes aquam jussa [Fol. 133] est fundere, fontem, Uuinualoeo rogante, non modicum fecit inundare.

Lectio IX.

Eodem quoque tempore, statim ut locus ille habitari coeptus sit, antiquus humani generis hostis versutias renovare suas adversus virum Dei, in omnigenum se transformans monstrum, majoribus calliditatis suae sese frustra acuens argumentis, coepit. Sed a viro Dei viriliter superatus, nichil demum contradicere ausus, foetorem reliquit pessimum, atque statim cum omni ignominia abscessit.
Cunctis igitur remediis curationum languidis medelam tam corporis quam animae poscentibus adhibitis, ac rumore per cunctos Latinorum fines ejus late consperso, Gradlonus apud eundem, Cornubiae rex, familiarissimum habuit colloquium. Et collo cum toto corpore in terram deflexo, ejus humillime orationis imploravit auxilium. Ac dehin mitior factus, [Fol, 133 v°] stabilitum continuit regnum et Dei servorum meruit habere consortium.

Lectio X.

Sed et quaedam matrona infirmata fuerat, cujus filius nomine Riocus in ejusdem sancti conversatione degebat. Cumque tamen ad hanc se dimitti visitandam, utputa infirmam jam morti proximam, a patre spiritali impetrasset, eandem, jam hesterna die defunctam, aqua quam secum a beato viro deportaverat benedictam desuper conspersa, invocato Winualoeo, suscitavit in nomine Domini Jhesu Christi, atque Deo de reliquo [illa] devotius deservivit.
Item, tres Catmagli filios, in rapina et latrocinio promptos, a vindicta liberavit corporali et aeternae invitavit mercedi. Nam unum eorum de horreo sancti praedicti fracto sub onere suppressum delato femore, alterum immoto corpore fixum, tertium orbato cesum lumine, uno salvavit sermone.
Erat quaedam mulier quae subito caecitate [Fol. 134] perculsa est. Hanc autem cum se orationibus ac jejuniis atque elemosinis dedisset largis, angelus Domini allocutus est ut sanctum inquireret Winualoeum et visum ab eo reciperet. Illam denique obtemperantem sic res pariter subsecuta est.

Lectio XI.

Sed et cum tempus ejus e corpore evocationis appropinquasset, eadem nocte antequam subsequenti crastina die sanctissima ejus levaretur anima, revelatum est ei ab angelo Domini. Denique continuis confirmans gregem Domini sibi commissum preceptis, non cessat aut predicare aut orare, donec inter ipsa duorum atque subnixus monachorum brachia, divinis sacrae communicatus officiis missae more suo completis, psallens, novissimum, absque ullo membrorum dolore, inter angelicos (quos ipse videbat) emisit spiritum choros.

Lectio XII.

Quinto itaque Nonas Martii, [Fol. 134 v°] sanctus obiit in pace Winualoeus. Cujus sacri item translatio corporis, de minori in aecclesiam (qua nunc ossa ejus continentur) majorem, IIIIto Kal. Maii celebratur : ubi celebrior ei in publico populis enunciatur sollempnitas, quia ibi solutius antiquiores patres atque expeditius (ne Quadragesimae tempus impediret inter Paschalia hanc eandem festivitatem) sancire maluerunt sollemnia.
Quid igitur in ejus tanti viri dignum comparatione dicemus, quia cum omnes, sicut in secundo hujus operis libro plenius edocuimus, jure antecelleret, omnibus tamen carus erat, omnibus affabilis et benivolus, aspectu angelicus, sermone nitidus, opere sanctus, corpore integer, ingenio optimus, consilio magnus, prudentia discretus, fide catholicus, spe patientissimus, caritate diffusus, orationi intentus, divinis Scripturis [Fol. 135] preditus ; ultra omnium pene mensuram, qui modo vitam vel etiam tunc ducebant sanctam, moribus elevatus, ut nemo dignam hujus reffere valeat comparationi laudem, nisi ille, cujus numquam ab ore recedebat laus, Jhesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

EXPLICIT VITA GLORIOSISSIMI WINVALOEI.