VITA SANCTI IDIUNETI ALIAS DICTI ETHBINI

[Fol. 135 v°] Beati Idiuneti confessoris vitam scripturus, peto habere suffragatorem quem ipse in se habuit habitatorem. In Britanniae partibus natus extitit Idiunetus patre nobilissimo et matre, eruditus liberalibus studiis in domo patris sui usque ad XVmum annum. Mortuo autem patre Eutio, mater Eula ad sancti Samsonis, episcopi Dolensis, confugit presidium, et ut eam sacro velamine consecraret postulavit. Qui etiam, voluntati petitionique assensum prebens, et eam Deo dicavit et filium suum Idiunetum comam capilis radens clericavit. Mansit autem beatus Idiunetus cum beato Samsone episcopo quibusdam diebus, serviens ei nocte ad die.
2. Quadam autem die, dum beatus Samsonus episcopus sacerdotali fungeretur officio et Baumerus diaconus lectionem Evangelii recitaret, audivit Idiunetus [Fol. 136] verba dicentis Domini : « Qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus. » Hac voce compulsus cuncta reliquit et ad sanctum Similianum abbatem pervenit, monachilemque habitum de manu ejus accepit et sub jugo Domini cervicem suam inclinavit, in monasterio quod Tauracus nuncupatur. In eodem namque monasterio habitabat Wingualoeus, sacerdos et monachus magnae sanctitatis vir, qui beatum ad se conjungens Idiunetum, videns eum superna gratia illustratum,ut pater filium diligebat.
3. Consuetudo autem erat beati Wingualoei aecclesiam quae sita erat a monasterio miliario uno visitare, et ibi hostias tam pro vivis quam pro defunctis, jussu abbatis, offerre. In hujus enim visitationis consuetudine secum sociavit Idiunetum, juvenem, preclarum, diaconem magnum, ut sacerdos dignus diacono sustentaretur justo. Accidit quadam [Fol . 136 v°] die, dum consuetudinem explerent et iter per campos in tempore messis facerent, invenerunt quendam leprosum jacentem in messe, graviter plangentem, totum corpus vulneribus plenum exclamantem, flebili voce auxilium ab eis postulantem. Beatus Wingualoeus Ethbino justo ait : « Frater carissime, quidnam daturi sumus huic pauperi auxilium nobis postulanti ? Aurum non habemus, argentum non recondimus. Nudi pecuniis hujus seculi, quid acturi sumus huic egenti ? » Sanctus autem Ethbinus, Spiritus Sancti gratia repletus, ait : « Legimus, pater, in Actibus discipulorum quod, beato Petro apostolo cum Johanne templum introeunte, claudus elemosinam petiit, et sospitatem gressus itineris ab eis coepit. Tu autem appropinquare pauperi, et supernae gratiae munus impertire illi. »
4. Tunc beatus Wingualoeus stans secus pauperem dixit : « Quae sunt in te [Fol. 137] infirmitates, frater, quibus tam graviora suspiria tamque debilia verba emittis ? » Ille, ab intimo pectore trahens suspiria, cum magna humilitate ait : « Magnae angustiae, graves dolores quatiuntur in corpore meo ; tamen insuper unus dolor inest qui tantum est infirmitati meae noxius, ut, si hunc diem sine hujus doloris auxilio transiero, mortem potius quam vitam proximam esse puto. » Et respondens sanctus Wingualoeus humiliter ait : « Dic, tu frater, quo auxilio leviari poteris ; testis est Deus quod nostrae carnis partem in tui auxilii ope, si necessitas comprobaverit, posituri sumus. » - « Nares (inquit) meae, dolore vulnerum plenae, stercoris concremantur ab ardore, ut vides, tantae infirmitatis. »
5. Haec audiens Ethbinus librum quem gestabat manu ad terram deposuit et pauperem per latera arripiens, quia [Fol. 137 v°] pronus in terra jacebat, erexit. Sacerdos Christi Wingualoeus ad nares ejus manum porrigens, pauper flebili voce clamare, ut poterat, cepit : « Noli, senior, noli manibus capere nares, quia dolor non permittit ; sed, si pro remissione peccatorum tuorum dolorem meum leviare volueris, necesse est michi ut in ore tuo nares meas miseris et ita traxeris. » Humiliavit se beatus sacerdos, qui exaltatus erat mente in caelo, et quando putavit leviare pauperi, in ore suo excepit carnem filii Dei.
6. O mira res et admiranda stupendaque omnibus audientibus ! Mox ut ad se traxit beatus Wingualoeus, petra mirabilis in ejus ore cecidit, et beatus Ethbinus per latera Dominum tenens sursum aspexit, caelum apertum vidit, et in capite Domini quem tenebat sancta crux apparuit, angelosque in obviam Domini venire vidit. Sacerdoti tunc [Fol. 138] ait : « Pater sancte, ipsum quem teneo manibus et tu ore, Dominum Jhesum Christum, qui pro nobis semetipsum dedit, esse crede ! » Cupientibus autem illis eum tenere manibus, elevavit se Dominus Jhesus Christus in nubibus dicens : « Non me erubuistis, servi mei, in angustiis meis, nec vos erubescam in regno patris mei. Hereditas vestra mecum est, et his qui vestri in suis orationibus memores fuerint, salus in regno meo. » His dictis evanuit ab oculis eorum, et receptus est in caelum cum magna voce. Vocem quidem audiebant, sed neminem videbant.
7. Stupefacti autem et nimio gaudio laeti laudaverunt ipsum qui eos in tantum dilexit quatinus eis ostenderet in similitudinem pauperis carnem Filii Dei. Beatus Wingualoeus dixit : « Hoc tuis meritis, frater Ethbine, accidit nobis, qui tantae es humilitatis et obedientiae ut quicquid humana lingua precipere potest tu corde devotissimo [Fol .138 v°] adimples. » At contra Ethbinus ait : « Non ita est, pater ; sed tu, qui cotidie carnem et sanguinem Jhesu Christi immolas, meruisti ipsum videre corpore in suo quem assidue tenes in animo. Vide ne patefiat. Nemo enim hoc factum novit nisi solus Deus, exceptis nobis duobus. » Dehinc ad monasterium revertentes nemini innotuerunt, sed suam consuetudinem usque vastationem ipsius templi adimpleverunt.
8. Supervenientes enim Franci vastaverunt Britanniam. Tunc beatus Ethbinus Hiberniae partes petens, in silva quae Nectensis dicitur, ut pauper peregrinus, tugurium fecit, et in honore sancti Silvani martyris aecclesiam fabricavit, in qua assidue ut bonus servus Domino suo militavit. Igitur dum quadam die Ethbinus pro foribus monasterii sedens erat, claudus venit et ab eo elemosinam petiit. Et beatus Ethbinus ait : « In nomine Domini nostri Jhesu Christi, surge sanus et sta super pedes tuos, et benedic [Fol. 139] Deum qui salvat sperantes in se. » Et continuo ita sanus surrexit, quatinus numquam claudus fuisset.
9. Quaedam mulier filium habens paraliticum, ad virum Dei veniens, postulavit ut domum ejus veniret filiumque suum visitaret et sanitatem a Domino ei impetraret. Tunc beatus Dei servus ait illi : « Nos enim peccatores sumus ; hoc miraculum in usum non habemus ; sed si sanitatem filii tui requiris, ad sanctae Brigidae sepulchrum perduc eum. Credo, per Dei misericordiam, quia ibi meritis sanctae virginis recepturus est sanitatem. » At illa respondens dixit : « Ibi, pater, eum jam portavi, et dum quadam nocte vigilias fecissem paululum obdormivi, et in somnis vocem michi dicentem audivi : In silva quae Nectensis dicitur moratur servus Dei Ethbinus ; si ad eum filium tuum duxeris, sanitatem suis meritis adquireris. Et vivit Dominus, quia de te non rediero usque filium meum incolumem ante te reduxero. » Tunc [Fol. 139 v°] beatus Ethbinus, oratorium intrans, tantum in oratione ante altare jacuit quousque puer, a domo matris veniens, beato viro diceret : « Gratias tibi ago, pater, qui me in lecto egritudinis jacentem visitasti et tuis manibus erexisti et sanitatem donasti. » Erigens se beatus Ethbinus benedixit Dominum, qui in sanctis suis dignatus est operari mirabilia : « Vide, inquit, frater, nemini dicas, quia non meis meritis, sed gratia Dei sanitatis gloriam accepisti."
10. Vixit autem beatus Ethbinus in eodem loco viginti annis, operans opus Dei, donans sanitates infirmantibus. Tantaeque abstinentiae fuit ibi beatus Ethbinus, ut in ebdomada cibus non intraret in eo, nisi solum in quinta feria panis et aqua. Vinum in eodem loco non bibit, nisi tantummodo quando se communicabat. Igitur, cum jam ferme octoginta et trium esset annorum, [Fol. 140] acri cepit dolore fatigari, convocatisque fratribus qui in eadem silva morabantur obitum suum predixit dicens : « Cunctipotenti Domino, fratres, vos commendo, qui presens est in cunctis necessitatibus. Me autem ad presens corpore moriturum scitote, et in dexteram partem altaris hujus me ponite, sacrasque hostias super ipsum pro remissione meorum peccatorum offerte. » Ita pacificatis omnibus, ante altare spiritum reddidit XIIII Kal. Novembris. Sepultus est autem in eodem loco ubi jusserat honorifice : ubi, Domino largiente, fiunt miracula ad laudem et honorem nominis Dei, cujus est honor et gloria, virtus et potestas per infinita seculorum secula. Amen.

Explicit vita sancti Ethbini confessoris Christi.